Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
151
151
152
152
153
153
154
154
155
155
156
156
157
157
158
158
159
159
160
160
< >
page |< < of 316 > >|
1est corporis ſimplicis, vt ſcripſit Ariſtoteles libro primo de cæ
lo particula ſeptima, & octaua: ſed elementa corpora ſunt
ſimplicia: ergo elementa ſimplici motu aguntur; ita vt totum
elementum moueat, & moueatur: eo tamen modo, quem ſu­
pra attingimus, dum diximus.
Totum elementum per par­
tem, id eſt per materiam moueri: & per partem, id est, per
formam mouere; est enim forma principium quo totum ele­
mentum mouet, & materia est principium, quo totum ele­
mentum mouetur.
Differunt hæ duæ naturæ: quia forma cit ſe ad citationem
totius elementi: & tunc cit, & citatur, ſeu mouet, ac moue­
tur: mouet quidem totum elementum, & ad totius elementi
motum mouetur, materia licet moueatur, non tamen mouet:
vel ipſo etiam Auerroe teste libro quarto Phyſicorum com­
mentatione ſeptuageſimaquarta: Materialis enim forma
(ait Auerroes) mouet, vt eſt in materia mota, ab eademmet
forma; quæ totum mouet, & materiam: vt meminit idem
Auerroes tertio libro de cælo commentatione duodetrigeſima,
& quarto libro eiuſdem commentatione vigeſimaſecunda, &
vigeſimaquarta.
Hoc non eſt mouere ſe per ſe, & primo, ſed
tantum ſecundo, quia per partem: at quomodo elementum à
ſe per ſe, & primo moueatur paucis quibuſdam interpoſitis
demonstrabitur.
Totum elementum ſe per accidens mouet: & eſt
ſexta propoſitio.
Cap. XXXI.
TOTVM elementum ſe per ſe propriæ non mouet; ſed
per accidens.
Huius ſextæ propoſitionis pars prior probatur rationibus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index