Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1
puncto exiſtit; per accidens autem cum tempore iuncta eſt; quemadmodum poſteà dicemus.
Ideò fit vt idem per idem non omnino definiatur, ſed tanquam primum, quod eſt in iis quę ſunt
ad vnum (talis eſt enim motus in genere mutationis) per quoddam quod ſit ratione prius, veluti
dictum eſt ſuprà, cùm de communi ad vnum longo progreſſu diſceptauimus: ac ſi mente conci­
piamus actum illum imperfectum qui præſtò eſt ei quod mouetur, ſemper eſſe coniunctum cum
quodam nouo gradu formæ ſuccedentis quæ ſanè cum motu ſucceſsiuè affertur, vbi forma ſit
diuidua, quomodo ponitur forma accidentis, & eſt eiuſdem prædicamenti, vel conſequitur mu­
tationem, quæ fit in ſubſtantia, cùm efficiens exhibendo formam tribuit item conſequentia for­
mam; ſic erit mutatio prima; cùm ſit è potentia eſſentiali ad actum primum qui eſt acquiſitio
formæ, vel in prędicamentis accidentis habitu & actu concepto, vel in ſubſtantia.
Cùm verò for­
ma ſit in ſubſtantiis indiuidua, in accidente verò per partes inducatur; ac præceptum in iis quæ
ſunt ad vnum, ſeruare oporteat, vt in primis de primo iudicium faciamus; quandò motus ad
locum primus eſt omnium, & in eo forma partitur; actus propriè ſumetur, ideſt, acceſsio formę:
cùm verò in mutatione ſubſtantiæ forma ſubito exiſtat, ille proceſſus in potentia ponetur quæ
ſanè actui proportione reſpondebit, neque tamen erit actus, quanquam de his poſthàc ſatis.
Ne­
que verò in Alexandręa definitione mendum latêre puto, vt ſcilicet pro mutatione legendum ſit

actus.
Cur enim conferat operam ſuam Simplicius in Alexandri reprehenſionem, ſi inſit ſuſpi­
cio de menda?
Sed hæc iam nimis multa.
B
a 2. Met.
b 1. Meteo.
C
D
Diſcep. de
immor.
an.
E
a 3. Phyſ.
T. 19.
F
G
H
A
B
Plura de certo motus genere diſſeruntur cum Ariſtotelis interpretibus. Cap. V.
AT verò quantum eſt de genere motus, adeò varia dicuntur à Peripateticis, vt non ſit facile
veritatem è tanta rerum varietate ſeligere.
Nam legimus Plotinum exiſtimaſſe motum ef­
ficere vnum quoddam prædicamentum ab iis decem quæ cunctis ſunt perſpicua diuerſum.
nec
animaduertiſſe prædicamentum à duobus tanquam initiis efformari, à certo quodam modo quo
res ſunt, & certa quadam figura dictionis qua per vocem exprimatur.
Itaque poſtquam nulla eſt
certa figura dictionis quæ ſit eius propria, nec vllus modus quo res ipſæ ſunt quo diſtinguatur à
cęteris; quoniam habet modum actionis, aut affectionis, ſeu paſsionis quę omnia certum habent
genus, ad quod referantur, ſiue qualitatem, ſeu maius inter ſe reſpicientia.
Planum igitur, quòd
nullum aliud genus ſuprà decem illa notiſsima ponendum eſt, aut hoc nomine ſaltem quòd ad

illud pertineat motus.
Et planè cùm partes motus ordinem inter ſe habeant qui quidem vni­
uocationis ingenio repugnat, ea verò deſideretur in quolibet prædicamento, quis audeat affir­
mare motum per ſeſe eſſe prædicamentum?
Alexandrum verò parum ſibi conſtantem reperi­
mus (ſolet autem auctoritas inconſtantia leuari) cum modò, quantum coniicere eſt ex iis quę tri­
buunt ipſi Philoponus & Simplicius, credat motum genere vacare, atque ad vnum eſſe prorſus;
aliàs ipſum referat ad ea quæ ſub eandem rationem cadunt, & ſe viciſsim reſpiciunt.
Genere,
quidem excluſit ob eam ſcilicet, rationem quam nuper attigimus, & anteà latiſsimè expreſsimus:
quia nimirum pertinet ad plura prædicamenta.
Et quamuis obſeruetur Ariſtoteles referre mo­
tum aut ad quantum, aut ad ea quæ ſunt ad aliquid; nihil dicat obſtare, quominus habeat in ſe
alias rationes propter quas ſit vniuocus, & ſub certo genere, ac prædicamento contineatur; non
ſecus atque plures Alexandri qui, quamuis ambigui ſint, omnes tamen vniuocè homines & ani­
malia ſunt.
Necnon idem iudicium de definito faciendum eſt & partibus eius. Sed partes in eius
definitione poſitæ non ſunt vniuocæ, actus videlicet & poteſtas.
ſunt enim ex earum rerum ge­
nere quæ philoſophi tranſcendentia nuncupant, Gręci ἐπαναβεβηκότα.
Quamobrem neque

definitio poteſt eſſe vniuoca: nec ob id definitum qui eſt motus.
Idem quoque grauiſsimus au­
ctor motum ad ea quæ ſunt ad aliquid, retuliſſe perſpicitur; quanquam id non proximè, verùm
intercedente qualitate.
Exiſtimabat enim motum ita eſſe qualitatem, quia foret affectio. At cum
qualitas ſit aut permanens, aut in ſucceſsione poſita; atque iterum, vel ſit iam abſoluta ab efficien­
te, quam Gręci καθ' ἑξιν vocant, vel ab eo pendens, quæ κατὰ σχέσῖν appellatur, motum ex eo
genere qualitatis eſſe, quod eſt cum aliqua ſucceſsione, & ab alio pendens: proinde ad ea refe­
rendum quæ ſunt ad aliquid.
Neque enim, inquit, abſurdum eſt quoddam genus qualitatis eſſe
ad aliud.
Nanque & Ariſtoteles ipſe mentionem facit de qualitatibus illis quæ conſtant ex hac
duplici ratione; vtpotè quæ ſpectentur vt formæ & habitus ſubiecti cuiuſpiam, & vt referunt
aliud.
a eius generis ſunt lumen, & omnes imagines rerum ſenſilium. Nanque lumen eſt ha­

bitus quidam perſpicui, idemque.
ſimus eſt imago lucis, & echo eſt acris affectus & imago ſoni. ita
& calor ineſt inferro candente per affectionem, & pendet adhuc ab efficiente.
Signo illud eſt,
quòd ſi ferrum arceatur ab igni, priſtinam frigiditatem recuperat.
& planius quaſdam tales eſſe
docuit Ariſtoteles b diſpoſitionem, rectius affectionem dixeris, & habitum. nam ſunt de primo

genere qualitatis, eædemque ſunt ad aliud.
Neque item eſt præter opinionem, quòd nomine

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index