Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Page concordance

< >
< >
page |< < of 248 > >|
1non ſit, nemo tamen huc vſque negavit, poſſibilem eſſe. Quemadmodùm
verò corpus grave determinatur à termino extrinſeco, id eſt, à centro, ad
talem lineam gravitationis, licèt centrum illud non videat, nec cognoſcat,
ita determinatur ab eodem termino vel centro, cui propius eſt, licèt neſciat,
cuinam propius ſit.
Tertium denique jam ſupra ſolutum eſt; nempe caloris
vi, Lunaris humor longè noſtro liberior ac proinde ſubtilior, facilè rareſcit,
atque avolat, is præſertim, qui extra vmbram terræ poſitus ſolares radios
diu excipit; in quo, meo judicio, nulla eſt difficultas.
Chryſocom. In quadraturis eadem ratio preſſionis eſſet; quia eadem
gravitationis inæqualitas, quæ eſt in copulis & oppoſitione; æqualis igitur
æſtus, quod tamen obſervationibus repugnat, deinde in lacubus Lunari
globo ſubjectis, æſtus attolli deberet; denique in Oceano Septentrionali mo­
dicus æſtus eſſet, quia ſcilicet à punctis maximæ elevationis multum diſtat.
Auguſt. Hæc etiam facilè ſolvuntur; primum quidem, quia licèt in Qua­
draturis eadem ſit ratio preſſionis, ratione altitudinis Cylindrorum aëris
gravitantis, diverſa tamen eſt ratione medij; nempe in Quadraturis aëri
versùs terram gravitanti, minus humoris ineſt igitur; inde ſequitur, eſſe
minùs gravem, ac proinde minorem exeri gravitationis effectum, æſtum
videlicet.
Secundùm jam ſupra dilutum eſt; cùm enim lacuum ſuperficies
paucos admodùm gradus complectatur, inæqualitas preſſionis in ea ſenſi­
bilis non eſt; quid mirum ergo, ſi effectus illius, nimirum æſtus, ſenſibilis
non ſit; hinc vbi ſunt majores lacus vt Americani illi, de quibus ſuprà, vel
vbi lacus per aliquod Fretum Oceano conjuncti ſunt, ſenſibilis in iis æſtus
obſervatur.
Tertium denique ſic rejicio; in prima illa hypotheſi, qua ſup­
ponitur tota globi ſuperficies aquea; ita res ſe haberet; at ſecundùm præ­
ſentem rerum ſtatum, eáque globi terraquei ſuperficie ſuppoſita, quæ modò
eſt propter diverſas reflexiones, preſſiones, anguſtias, eò currit æſtus, quo
major vis, vel alia quæpiam lineæ determinatio inclinat; hinc ad eandem
ſæpè oram etiam in locis parum diſſitis, adeò diverſus æſtus eſt.
Chryſoc. Per averſa igitur flumina non aſcenderet æſtus, in quorum ſu­
perficie inæqualitatis preſſionis ſenſibilis non eſt.
Auguſtin. Non ideò aſcendit per alveum fluminis, quòd fluminis ſuper­
ficies prematur, ſed quòd ſuperficies maris, cùm per æſtum intumeſcat, &
ſit ſupra ſuperficiem fluminis, more gravium, versùs eam partem excurrat;
neque in hoc vlla difficultas reſtat.
Chryſoc. Circuli preſſionum ad libitum à vobis accipiuntur; cur enim po
tiùs hi, quàm illi?
vnde, ni fallor, ruit præcipua hujus veſtræ ſententiæ ſub­
ſtructio.
Auguſtin. Nego, fingi ad libitum; nempe non fingitur linea Abſidum,
vel connectens centra; neque linea confinium, ſeu dirimens, neque circuli
paralleli, per quotum centra, Abſidum linea ducitur, cadit que perpendicu­
lariter in eorum plana; nec æqualis gravitatio, ſeu preſſio in quolibet pun­
cto circuli paralleli; nec communis niſus ab omnibus punctis ejuſdem cir­
culi; quia ſcilicet æqualis; ſi enim eſſet inæqualis, vna aliam ſuperaret; igi­
tur adversùs illam ageret; igitur actio communis non eſſet.
Hinc mani-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index