Alvarus, Thomas, Liber de triplici motu, 1509
page |< < of 290 > >|
157 huius capitis. Et minor ex ſecunda parte prime
propoſitionis eiuſdem notabilis.
¶ Alio modo et breuiꝰ demonſtratur concluſio ſic:
velocitatis totius hore ad velocitatem prime par-
tis proportionalis eſt proportio f. et temporis to-
tius hore quod eſt maius ad tempus prime partis
proportionalis eſt etiam f. proportio: ergo ſpacii
pertranſiti in tota hora ad ſpacium pertranſitum
in prima parte proportionali eſt proportio com-
poſita ex duplici proportione f. / et per conſequens
ſpacium pertranſitum in tota hora ad ſpaciū per­
tranſitū in prima parte proportionali eſt propor-
tio dupla ad proportionem velocitatum que eſt f.
Patet tamen conſequentia ex tertia propoſitione
ſecundi notabilis huius capitis.
111. correĺ.
¶ Ex his concluſionibus ſequitur primo:  diuiſa
hora per partes proportionales proportione mul­
tiplici, ſiue dupla, ſiue tripla, ſiue quadrupla, ſiue
quauis alia multiplici: et in prima parte proporti-
onali aliquod mobile moueatur aliquantulum, et
ī ſcḋa in duplo maiori velocitate ꝙ̄ in ṗma: et ī ṫcia
in triplo ꝙ̄ in prima / vt precedentis theorematis
caſus oſtendit: totius illius velocitatis ad velo-
citatem prime partis proportionalis erit propor-
tio dupla, ſi diuiſio facta fuerit proportiõe dupla:
et ſexquialtera ſi tripla: et ſexquitertia ſi quadru-
pla: et ſic in infinitum aſcendendo ſeriatim per ſpe-
cies proportiõis ſuperparticularis et multiplicis.
et ſpacli pertranſiti in tota hora ad ſpacium per-
tranſituꝫ in prima parte eſt proportio quadrupla
que eſt dupla ad duplam et hoc ſi fiat diuiſio par-
tium proportionalium proportione dupla: ſi vero
fiat proportione tripla: ſpacii pertranſiti in tota
hora ad ſpacium pertranſitum in prima parte erit
proportio dupla ad ſexquialteram que eſt dupla
ſexquiquarta: ſi vero fiat diuiſio proportione qua­
drupla: tunc ſpacii pertranſiti in tota hora ad ſpa­
cium pertranſitum in prima parte proportionali
erit proportio dupla ad ſexquitertiam que eſt ſu-
pra ſeptipartiens nonas: et ſi fiat diuiſio proporti-
one quintupla: tunc totius ſpacii ad ſpacium per-
tranſitū in prima parte proportionali eſt propor-
tio dupla ad proportioneꝫ ſexquiquartam que eſt
proportio ſupra nonipartiens ſexdecimas: et ſic in
infinitum duplicando proportionem velocitatum.
Prima pars huius correlarii patet ex ſecūda con­
cluſione manifeſte et ſecunda pars eiuſdem ex quar­
ta: et applica ſi potes 222. correĺ.
¶ Sequitur ſecundo particu-
lariter /  diuiſa hora per partes proportionales
proportione ſextupla: et in prima illarū moueatur
aliquod mobile aliquanta velocitate, et in ſecunda
in duplo maiori, et in tertia in triplo, modo ſepi-
us recitato: tunc totius velocitatis ad velocitatem
prime partis proportionalis eſt proportio ſexqui­
quinta: et ſpacii pertranſiti in tota hora ad ſpaciū
pertranſitū in prima parte proportionali eſt pro-
portio ſupra vndecimpartiens viceſimas quintas
Probatur prima pars huius correlarii: quia velo­
citate ita ſe habente vt ponitur: totalis velocitas
ex omniū partium velocitatibus conſurgens ſe ha­
bet ad velocitateꝫ prime partis proportionalis in
proportione in qua ſe habet totum tempus ad pri­
mam partem proportionalem / vt patet ex ſecunda
concluſione: ſed hora diuiſa per partes proporti-
onales proportione ſextupla ſe habet ad primam
partem proportionalē in proportione ſexquiquin­
ta / vt docet quītum capitulum prime partis huius
operis: igitur tota illa velocitas ſe habet ad velo-
citatē prime patis proportionalis in proportione
ſexquiquinta / quod fuit probandum.
Sed iam pro­
batur ſecunda pars: quia proportio ſupra vndecī-
patiēs viceſimas quintas eſt dupla ad proportio-
nem ſexquiquītam / vt patet in his terminis .36.30.
25. iuuamine ſexti capitis ſecunde partis huiꝰ ope-
ris: igitur ſpacium pertranſitum in tota hora ad
ſpacium pertranſitum in parte ꝓportionali ſe ha-
bet in proportione ſupra vndecimpartiente viceſi-
maſquintas.
Patet hec conſequentia ex quarta cõ­
cluſione. 333. correĺ.
¶ Sequitur tertio /  diuiſa hora per par­
tes proportionales proportione octupla: et in eiſdē
moueatur aliquod mobile modo pluries reſūpto
totius velocitatis ad velocitatē prime partis pro-
portionalis eſt ꝓportio ſexquiſeptima: et ſpacii ꝑ-
tranſiti in tota hora ad ſpacium pertranſitum in
prima parte proportionnali erit proportio dupla
ad ſexquiſeptima que eſt ſuper quindecimpartiens
quadrageſimas: cuiuſmodi eſt .9. cū ſeptima ad .7.
et .64. ad .49.
Probatur prima pars correlarii:
quia hora ſic diuiſa per partes proportiõales pro­
portione octupla ſe habet ad primaꝫ partem pro-
portionalem in proportione ſexquiſeptima / vt ptꝫ
ex quīto capite prime partis huiꝰ operis: et in eadē
proportione ſe debet habere velocitas totiꝰ ad ve-
locitatem prime partis / vt dicit ſecunda concluſio:
igitur propoſitum.
Secunda pars probatur: quia
proportio ſupra quindecimpartiens quadrageſi-
maſnonas eſt dupla ad proportionem ſexquiſepti­
mam / vt patet in his terminis .64.56. et .49. patro­
cinio ſexti capitis ſecunde partis: igitur in ſupra-
quīdecimpartiens quadrageſimaſnonas ſe habet
ſpacium pertranſitū in tota hora ad ſpacium per-
tranſitum in prima parte proportiõali / quod fuit
probandum.
Patet tamen conſequentia: ex quar-
ta concluſione.
¶ Ex hoc modo poteris inferre in-
nita correlaria ſimilia retento caſu velocitatis et
variando continuo diuiſionē hore, que omnia cor-
relaria ſuffragantibus ſeēunda et quarta conclu-
ſionibus facilem ſortiuntur demonſtrationem.
Quinta concluſio generi proportiõis
ſuperparticularis ſpeciebuſ eius deſeruiens.
Di­
uiſa hora per partes proportionales proportiõe
ſuperparticulari ſexquialtera, ſexquiquarta, ſeu
quauis alia ſuperparticulari: diſtributa veloci-
tate partibus illis proportionalibus ita vt mobi-
le in prima illarum moueatur aliqnantulum, et in
ſecunda in duplo velocius, et in tertia in triplo ve-
locius ꝙ̄ in prima, et ſic conſequenter in caſu ſepiꝰ
repetito: tunc tota velocitas ſe habet ad velocita-
tem prime partis proportionalis in proportione
tripla ſi fuerit hora diuiſa in proportione ſexqui-
altera.
ſi vero fuerit diuiſa in proportione ſexqui-
tertia: in proportione quadrupla: ſi in proportio-
ne ſexquiquarta: in proportione quintupla.
et ſic cõ­
ſequenter aſcendendo ſeriatim per ſpecies propor­
tionis ſuperparticularis et multiplicis.
Et ſpacia
pertranſita in totali tempore ad ſpacia prime par­
tis proportionalis ſe habent in proportione du-
plicata (duplicata inquam ad triplam ſiue dupla
ad triplam: ſi fuerit diuiſio facta in proportione
ſexquialtera: et quadrupla ſi fuerit facta diuiſio
in proportione ſexquitertia: et ſic conſequenter).
Probatur hec concluſio / que infinitas habet par-
tes in termino illo / et ſic cõſequenter incluſas et pri­
mo probatur eius prima pars que eſt de ꝓportiõe
velocitatum ex ſecunda concluſione: hoc addito / 
totum diuiſum proportione ſexquialtera ſe habet

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index