Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
< >
page |< < of 316 > >|
1ab Ariſtotele petitis octauo libro Phyſicorum particula vige
ſimaſeptima, & vigeſimaoctaua, & trigeſimanona, & primo.
Si elementa à ſe ipſis per ſe propriè mouerentur, anima vti
que viuerent, perinde ac animalia, quæ à ſe ipſis per ſe pro­
priè mouentur: ſed elementa, vt animalia anima non viuunt,
ergo elementa à ſe ipſis propriè non mouentur.
Vox illa: non vt animalia ab re addita non fuit: propter
Platonem enim eamdem addidimus, qui animam elementis
aſcripſit in Timæo, ſed aliam, & longè diuerſam ab ea ani­
ma, quæ eſt in animalibus, ac diuerſo quodammodo informan
tem, cuius ſententiæ Aristoteles non ſubſcribit: qua de re ali
bi copiosè licet egerimus, nonnulla tamen infra breui oratione
per stringemus.
Hoc argumentum ex Diuini Platonis fontibus manare vi
detur libro decimo de legibus, & in eo libro, cui titulus eſt Phæ
dro: vtrobique enim eamdem hominis animam immortalem
eſſe Plato demonſtraturus, geminas idcirco adfert rationes:
quia duo in vniuerſum interitus modi inueniuntur, nec plu­
res duobus inueniri poſſunt; quorum nullus eſt in anima: ideo
ab vtroque interitus modo vtraque ratio à Platone petitur.
Omne enim quod interit, vel ab extrinſeco interimitur; ve
lignum ab extrinſeco igni exuritur; vel ab intrinſeco principio
perditur, vt lignum, quia materiam habet; ideo interitus ſui
intrinſecam cauſam ſemper ſecum geſtat: quapropter ſii n li­
gno caries aliquando vim ſumat, vt putreſcat; lignum ad in­
teritum tunc ſuapte natura ducitur: quemadmodum in ſuis
de republica libris Diuinus Plato ſcripſit; aſſeruitque ea,
quæ ſponte ſua intereunt, omnia à domeſtico quodam princi­
pio, atque interno vitio deſtrui ob materiam certè in illis exi­
ſtentem; quæ cum nouam ſubinde formam ſemper optet: nec

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index