Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1
ponderibus intrà aquam, quando eſt plenum aquâ,
ac quando eſt plenum aëre, rectè infertur ho.
rum ponderum differentiam eſſe æqualem pon­
deri aquæ implentis locum aeris, ſi illa pon­
deretur in aëre: ſic ex differentiâ ponderum
Æolipilæ intrà aërem communem conſtitu­
tæ, quando plena eſt aëre communi, ac
quando plena eſt aëre ignito, ex hac, inquam,
differentiâ rectè illata videtur grauitas aëris
communis Æolipilam implentis, ſi aër iſte
ponderaretur in aëre ignito tanquam in me
dio.
Cum autem differentia huiuſmodi ſit
granorum quatuor, pondus aëris communis
æolipilam implentis eſt gran. 4. non quidem
abſolutè, ſed tantùm in medio leuitatis eiuſ­
dem ac raritatis, quam habebat aër Æolipi­
læ candentis: ſicuti etiam aqua vas A R im­
plens, de quo dicebam, non habet graui­
tatem lib. (68 52/71) in quocunque medio, ſed tan­
tùm in aëre leuitatis ac raritatis eiuſdem cum
aëre, qui vaſis capacitatem implebat.
Qua­
re non ego facilè dixerim quatuor illa grana
fuiſſe pondus aëris primùm eiecti, qui iterùm
receptus fuit; ille enim aër nullum habebat
pondus in aëre communi; & ſi pondus ha­
beat in aëre ignito, tota illa grauitas non
pertinet ad ſolum aërem, qui recipitur, ſed
ad illum, qui totam Æolipilam implet.
Si­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index