Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

Page concordance

< >
< >
page |< < of 258 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="4">
            <p type="main">
              <s id="s.001120">
                <pb xlink:href="082/01/157.jpg" pagenum="195"/>
              quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
                <lb/>
              corporis et dentes inlidunt saepe labellis
                <lb/>
              osculaque adfligunt, quia non est pura voluptas
                <lb/>
              et stimuli subsunt qui instigant laedere id ipsum
                <lb/>
              quodcumque est, rabies unde illaec germina surgunt,
                <lb/>
              sed leviter poenas frangit Venus inter amorem.</s>
              <lb/>
              <s id="s.001121">blandaque
                <emph type="italics"/>
              re
                <emph.end type="italics"/>
              frenat morsus admixta voluptas.
                <lb/>
              namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
                <lb/>
              restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.</s>
              <lb/>
              <s id="s.001122">quod fieri contra totum natura repugnat;
                <lb/>
              unaque res haec est, cuius quom plurima habemus,
                <lb/>
              tum magis ardescit dira cuppedine pectus.
                <lb/>
              nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
                <lb/>
              quae quoniam certas possunt obsidere partis,
                <lb/>
              hoc facile expletur laticum frugumque cupido.</s>
              <lb/>
              <s id="s.001123">ex hominis vero facie pulchroque colore
                <lb/>
              nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
                <lb/>
              tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.</s>
              <lb/>
              <s id="s.001124">ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
                <lb/>
              non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
                <lb/>
              sed laticum simulacra petit frustraque laborat
                <lb/>
              in medioque sitit torrenti flumine potans,
                <lb/>
              sic in amore Venus simulacris ludit amantis
                <lb/>
              nec satiare queunt spectando corpora coram,
                <lb/>
              nec manibus quicquam teneris abradere membris
                <lb/>
              possunt errantes incerti corpore toto.</s>
              <lb/>
              <s id="s.001125">denique cum membris conlatis flore fruuntur
                <lb/>
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>