Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

List of thumbnails

< >
151
151
152
152
153
153
154
154
155
155
156
156
157
157
158
158
159
159
160
160
< >
page |< < of 252 > >|
1
Non ſecus exarſit quam cum balearica plumbum
Funda iacit, volat illud, & incandeſcit eundo.
Et aduerſum bellatores caßidibus, cataphractis, loriciſque munitos
teretes lapides de funda deſtinatos ſagittis omnibus eſſe grauiores
ſcripſit Vegetius.
Quandoquidem membris integris, lethale tamen
vulnus importent, & ſine inuidia ſanguinis hoſtis lapidis ictu in­
tereat Quæ res ideò, inquit, ab vniuerſis tyronibus frequenti exerci­
tio diſcenda eſt, quia fundam portare nullus labor.
Et interdum euenit,
vt in lapidoſis locis conflictus habeatur, vt aut mons aliquis ſit de­
fendendus, aut collis, & ab oppugnatione caſtellorum ſiue ciuitatum
lapidibus barbari fundiſque ſint propellendi.
Cap. 16. lib
1. de re mili
Cur miſſilia.] Quærit hîc Ariſtoteles cur iaculum miſſum cum
funda longius proijcitur, quam ſi manu tantum.
Cui priuſquam re­
ſpondeat, duo repugnare dicit, alterum, quia proiectum à manu ſola
melius comprehendatur: quam quod à funda ſuſpenditur, melior au­
tem comprehenſio conducit ad longiorem iactum: alterum, quia proij­
ciens cum funda duo ſimul proijcit fundam ſcilicet & iaculum: ma­
nu autem vnum tantum, nempe iaculum.
At difficilius duo mouere:
quam vnum.
His incommodis tamen neglectis ſoluit Ariſtoteles
problema dupliciter, priore modo è motu incitato, & contraria quie­
te.
Syllogiſmus ſic eſt,
Qui initium proiectionis capit à motu longius iacit: quam à
quiete.
Quies enim vt contraria motui, ei repugnat, & ipſi re­
nitens, ne fiat impedit.
Ideóque omnia commota facilius: quam
quieſcentia mouentur.
At proijciens cum funda initium capit à motu. Ante vi­
brationem enim funditor fundam ſæpius in circulum
circumagit: contrà cum manu, initium capit à quiete: aut
ſi à motu, multò leuiore tamen.
Igitur proiiciens cum funda longius iacit: quam cum manu ſola.
E foſſa fundæ.] In Græco vocabulum eſt, to\ kai/ar, ſine vo­
cabulo sfendo/nhs.
Significat autem kaiar foſſam terræ concuſſu factam
quæ ſignificatio quid ad rem pertineat non video, niſi per metapho­
ram intelligamus eam fundæ partem, quæ vt latior, ita & in ſinum
leuiter excauatur ad iaculum continendum, & ſic conuenit rei pro­
poſitæ: nonnulli tamen putarunt delendum to\ kai/ar & loco eius

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index