Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663
page |< < of 403 > >|
1niculiſque Fera autem omnia, & quæ car­
veſcuntur, dentibus, & præacutis armauit,
præter aues: in his verò roſtrum fecit adun­
cum.
Sed vniuerſis fermè quibus aut den­
tes non dedit, vt auibus: aut minùs firmos,
vt felibus, ac his, quæ ſimilia illis ſunt, vn­
gubus curuos & robuſtos largita eſt.
Carni­
uora igitur dentibus, & vnguibus mitia cor­
nibus, aut vngulis, ſi magna erant parua
celeritate ſola muniuit.
Reliquum eſt igitur
his intellectis, vt doceamus, cur quædam
animalia è putredine generentur, alia per

propagationem.
Cauſa igitur huius diffe­
rentiæ eſt, quia natura generationem pau­
ciſſimis indigere voluit: ob id principaliter
generationem ex putrida materia in omni­
bus animalibus quæſiſſet: ſed quoniam per­
fecta, vt abſoluerentur, longo tempore in­
digebant, non potuiſſet materia tamdiu
abſque motu conſeruari, maximè ob tem­
porum viciſſitudines abſque conceptaculo:
itaque neceſſarius fuit vterus, vel oui cor­
tex, in quo ſeruaretur fœtus, donec perfi­
ceretur: atque ideò etiam generatio ex ſe­
mine.
Itaque manifeſtum eſt, ſolam gene­
rationem ex putredine intentam eſſe à na­
tura, eamque exiguo tempore abſolui: reli­
quam coactam eſſe, nec primò à natura in­
tentam, atque tardiorem.
In quibus igitur
liberum fuit generare abſque auxilio vllo
nihil exegit, vt in fructuum vermibus: in
aliis vtitur colluuie abſque certa materia, vt
in muſcis.
Perfectiora his generantur cer­
ta materia, quam animal ipſum coinqui­
nat, vt apes ex melle, quod proluunt ſorte
ſua: & crabones ſimiliter agreſti melle,
Alia indigent ouo.
Perfectiſſima autem
ſunt, quæ in vtero generantur.
Atque his
quinque ordinibus natura ad ſummum per­
fectionis acceſſit.
An verò eorum, quæ ex
putri generantur materia, generatio perpe­
tua ſit, & an vnquam deficiant, ad libros
de Arcanis æternitatis inquirere pertinet.
Libri enim dum leguntur, aut ſcribuntur,
mens ſunt: hæc autem æterna.
Hoc igitur
differunt, generationes ex ſemine, & putri
materia, quia in ſemine eſt materia, quæ
calorem excipit ſemper ſimilem ei, ex quo
ſemen generatur: in aliis calor quidam eſt,
ſed materiam contingit hîc vel illic eſſe, vt
ſit generatio talium fortuita: ob id ergo
pleraque horum puſilla ſunt, & impercta:
puſilla quidem, quia parum materiæ adeſt
generationi aptæ cùm fortuitò collecta ſit,
imperfecta autem, quia paruam habet quie­
tem talis generatio, & ob id breui perfici­

tur.
Quod verò breui perficitur, vt in ope­
ribus etiam artis perfectum eſſe nequit.
Ob id nullum penitùs animal ex putredine
genitum, quamuis omnes habeat ſenſus,
poteſt illos habere perfectos, & abſolu­
tos.
Sed in omnibus exterioribus ſenſibus
deficiunt, & multò magis in interioribus,
imò etiam carent prudentia penitùs, & ſtu­
pida ſunt.
Apes verò prudentes: nam ex
certa materia generantur, nec ſine paren­
te.
Aut ſi ex vitulo generantur, non eſt
opus earum proprium, ſed naturæ: vt pi­
ctura florum hyacinthi, quam nemo men­
te ſanus prudentiæ, plantæ tribuet, ſed na­
turæ.
Formicæ autem prudentes videntur,
ſed ex ſemine, & ouis fiunt.
Itaque ob eas
cauſas nullum animal è putri materia ge­
nitum, diſciplinæ capax eſt, neque manſueſ­
cit.
Principium enim cognitionis non eſt
intus.
Magnitudines verò alia ratio, incer­
táque meta, & ſi pleraque ( vt dixi ) parua
ſint.
Etenim ea animalium genere debetur,

non generationi.
Sed generare animalia talia
negat Philoſophus, & rectè: verùm non quia
animal alterius generis naſcatur, materiæ
ratione.
Sed huius cauſam propriam do­
cebo.
Plantæ cur
in longum
creſcant ma­
gis anima
vndequa­
que.
Animalium
cur diuerſus
cibus.
Animalium
arma.
Animalia
ex putrida
materia cur
facta.
Animalia è
putredine
genita ſem­
per ſunt de­
bilibus ſen­
ſibus & ple­
rumque par­
ua.
Vermis auel­
lanæ nucis.
Virtus generandi robuſtis, & perfectis
animalibus debetur.
Indicio eſt, quòd mu­
tila, & læſa, & valdè parua non generant,
aut rarò, nec ſibi ſimilia.
Ex imperfectis,
quæ ſenio aut morbo debilitata ſunt, aut ad­
huc non adoleuerint, generare non poſſunt.

Igitur animalia è putrida materia genita,
quum plerumque ſunt imbecillia, non gene­
rant, aut ſi generant, debilius parente ge­
nerant, vt pediculi, lendes, & mures alios
mures, in quibus ceſſat vis generandi quo­
niam imbecilliora ſunt parentibus, in qui­
bus vis generandi adeò debilis erat, vt non
poſſent ſibi ſimile generare.
Animalia è
putredine
genita an
generent &
on eiuſdem
ſpecisi.
Relinquitur igitur, vt animalia è putre­
dine genita, vt plurimùm non generent
penitùs: quædam verò generant, at imbe­
cilliùs, nec ſibi ſimile: pauca verò calore
regionis, vt in Ægypto, vel bona fortuna,
robuſta in ſpeciem continuam tranſeunt,
propaganturque vt reliqua animalia.
Quæ igitur non generant, non ideò ſunt
ſterilia, quia è putri materia ſint genita:
ſed quia ex illa genita, à perfectione pro­
priæ ſpeciei deficiunt: plerumque & ob id
monſtra ſunt.
Ob id quæſtio illa ceſſat, an
mures è putrida materia geniti, alterius ſint
ſpeciei, ab his, qui ſucceſſione ſunt gene­
rati: certè non, forma enim eadem, & ope­
rationes, ſed ſolùm differunt, vt mon­
ſtrum ab animali ſuæ ſpeciei integro.
Ne­
que enim dicet quiſpiam hominem vnocu­
lum, aut ſedigitum, aut ex cuius vtero in­
fantis poſtrema pars promineret, eſſe al­
terius ſpeciei animal ab homine, ſed ho­
minem monſtroſum.
Ita murem illum è pu­
tri materia genitum, murem dicemus de­
bilem atque monſtroſum.
Ita lendes ſunt
monſtra pediculorum, & quæcunque talia
monſtra enim non conſtituunt ſpeciem.
De­
mirorque ſatis de Ariſtotele, quòd cùm in
omnibus tantùm formæ tribuat, tam parùm
verò materiæ, hæc in cauſa formæ mate­
riam prætulerit, cum manifeſtum ſit in hac
animalium differentia nihil ad plenam for­
mam atque figuram, tum mores deficere,
præter quàm vim generandi, quæ etiam de­
ficit in caſtratis animalibus, debilibus, ſen­
ſibus, nimiumque iuuenculis.
Sed ſi modò fuit Ariſtotelis error, & non

aliquid in eius contextu deficiat, vt ſit potiùs
argumentum aliorum, certè hunc errorem emen­
dauit
Theophraſtus, vir ſanè qui à Galeno
iudicio præfertur Ariſtoteli, & meritò, ſi ſo­
lum
ad ſcripta, quæ habemus, reſpicimus.
Nam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index