DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

Page concordance

< >
Scan Original
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
91
92
93
94
95
96
97
98
99
100
< >
page |< < of 288 > >|
69FL ipſe quoq; pondus ſuſtineat, cùm potentiæ in E vicem gerat; quia
tamen ex eodemmet puncto ſuſtinet, vbi appenſum eſt pondus, non
efficiet propterea, quin potentiæ in BD ſint inter ſe ſe æquales;
opitulatur enim tàm vni, quàm alteri.
potentiæ verò in BD eæ­
dem ſunt, ac ſi eſſent in HM; quare tàm ſuſtinebit funis MD,
quàm HB.
ita verò ſuſtinet HB, atq; FL; funis igitur MD ita
ſuſtinebit, ſicut FL, hoc eſt, ac ſi in D, & L appenſa eſſent pon­
dera æqualia.
Cùm itaq; æqualia pondera à potentiis ſuſtinean­
tur æqualibus, potentiæ in ML æquales erunt; quarum eadem pror
ſus eſt ratio, ac ſi eſſent ambæ in DE.
Itaq; cùm pondus A in
medio vectis BD ſit appenſum, duæq; potentiæ ſint æquales in
DE pondus ſuſtinentes; erit B fulcimentum, ac vnaquæq; potentia,
ſiue in DE, ſiue in ML ſubtripla ponderis A.
ergo potentia in M
ſuſtinens pondus ſubtripla erit ponderis A.
quod oſtendere o­
portebat.
In 2 Huius1 Huius.Ex 3 Cor. 2 Huius vecte.4 Huius.
COROLLARIVM.
Ex hoc manifeſtum eſt, vnumquemq; funem
MD FL HB tertiam ſuſtinere partem pon­
deris A.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index