Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1 Quidve superbia, spurcitia ,ac petulantia, quantas
Efficiunt clades ?
quid luxus, desidiesque?
Haec igitur qui cuncta subegerit, ex animoque
Expulerit dictis, non armis: nonne decebit
Hunc hominem numero divum dignarier esse?

Cum bene praesertim multa, ac divinitus ipsis
Immortalibus de divis dare dicta suerit;
Atque omnem rerum naturam pandere dictis.

Cuius ego ingressus vestigia, dum rationes
Persequor; ac doceo dictis, quo quaeque creata
Foedere sint, in eo quam sit durare necessum;
Nec validas aevi valeant rescindere leges:
Quo genere in primis animi natura reperta est
Nativo primum consistere corpore creta ;
Nec posse incolumis magnum durare per aevum:
Sed simulacra solere in somnis fallere mentem,
Cernere cum videamur eum, quem vita reliquit.

Quod superest, nunc huc rationis detulit ordo,
Ut mihi mortali consistere corpore mundum,
Nativumque simul ratio reddunda sit, esse:
Et quibus ille modis congressus materiai
Fundarit terram, caelum, mare, sidera, solem,
Lunaique globum: tum quae tellure animantes
Extiterint, & quae nullo sint tempore natae:
Quove modo genus humanum variante loquela
Coeperit inter se vesci per nomina rerum:
Et quibus ille modis divom metus insinuarit
Pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur
Fana, lacus, lucos, aras, simulacraque divum.

Praeterea solis cursus, lunaeque meatus
Expediam, qua vi flectat natura gubernans:
Ne forte haec inter caelum, terramque reamur

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index