Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Table of figures

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1adhûc controuerſia: Id enim manifeſtum fit, tum ex
verbis illis, quæ paulò antè recitaui, tum ex illis, quæ
habes iam, fuſioribus quidem, ſed eiſdem tamen.
Quia
verò tu ad Aſſumptionem (Propoſitionis nomine) hæc
refers; age quid id ſit peruideamus.
Aſſumptio eſt, Si acceleratio motus in deſcenſu gra­
uium æqualibus ſpatiis æqualia ſumeret velocitatis incremen­
ta, eſſent velocitates inter ſe, vt emenſa spatia.
Tu illam
explanaturus duplicem ipſi ſenſum attribuis. Et prior
quidem iſte est, inquis, ſi acceleratio motus in deſcenſu gra­
uium æqualibus ſpatijs æqualia ſumat velocitatis augmenta,
neceſſe est, vt hæc eadem augmenta quibuſlibet spatij parti­
bus acquiſita, eandem inter ſe rationem obſeruent, quàm
emenſa ſpatia.
At ego non ſum Oedipus, poteſque ipſe
cauſſari te non affari intelligentem: ſiquidem non ita
ſum ſolers, vt perſpicere valeam, quid diuerſitatis, aut
explanationis, ſenſus hic, quem facis ſpecialem,
contineat.
Poſterior, vt ſcilicet, inquis, quoties accelera­
tio velocitatis in deſcenſu grauium æqualibus spatiis æqualia
incrementa acquirit, integræ velocitates ſecundum ſe totas, &
quaſlibet ſui parteis analogas acceptæ, & conſideratæ, & non
tantum acquiſita partibus ſpatii æqualibus incrementa, ea
ab initio ad finem inter ſe rationem obſeruent, quam emenſa
ſpatia. Hæc paulò obſcuriùs, fortè propter illud, &
non tantum acquiſita partibus spatii æqualibus incrementa,
quod ad priorem ſenſum attinens, cenſuiſti huic inter­
ſerendum
.
Sed vtcumque ſit; cùm tu ſenſum hunc eun­
dem cum eo facias, quem ais à me exprimi diſtinctè; ea
de cauſſa ipſum in confeſſo habeo.
Iam cùm ſit Aſ­
ſumptio hypothetica, & duas proinde parteis contineat.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index