Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
151
151
152
152
153
153
154
154
155
155
156
156
157
157
158
158
159
159
160
160
< >
page |< < of 355 > >|
1ad D, remanet vltra priorem Directionis lineam; & quia pondus non am­
plius illi æ que ponderat, grauitabit, & quia libra cùm affixa ſit ad A, nequit
deorſum recta tendere, circumferretur circa A, trahente ipſam grauitatis
centro, cum nihil obſit, donec iterum perpendiculum A D G, priori ſitui
A D M, congruat: hac enim ratione centrum grauitatis, quantum poteſt,
iuxta naturam ſuam deſcendet, libraque; ad priſtinum æquilibrij B C, ſitum
reſtituetur.
Si autem deorſum fuerit ſpartum in ſecunda figura textus, im­
poſito pondere contrarium accidit, quia maior pars libræ, & in qua cen­
trum grauitatis eſt, in tali motu deſcendit: altera autem pars minor, ac læ­
uior ſurſum tollitur.
& quia graue natura ſua nequit aſcendere, propterea
ablato pondere non reuertitur ad æquilibrium B C, cum centrum grauita­
tis aſcendere ne queat, quod tunc oporteret.
Sit libra N G, in ſecunda figura, cuius perpendiculum, ſimulque; directio­
nis linea ſit K L M, quæ libram in prima poſitione diuidit bifariam; impoſi­
to autem onere in N. N, trahetur ad O, & G, ad R, & K L, vbi K P. quare
maior eſt O L, in quo centrum grauitatis, & propterea grauior quàm ſit L R:
ſuperat enim O L, ipſam L R, exceſſu duplæ P L, quod facilè apparet ſi po­
natur tota O R, 10. & dimidia O P, & O R, 5. & P L, ponatur 2. erit enim
tunc O L, 7. & L R, 3. quæ hanc ſuperat 4. duplo ſcilicet ipſius P L, 2. qua­
re neſcio cur Ariſt. dicat, ipſam O L, ſuperare ipſam L R, ſolùm quantitate
P L.
Quapropter etiam ſi onus auferatur, neceſſe eſt ibi libram manere,
quia maior, & grauior ipſius pars deorſum eſt, nec poteſt natura ſua læui­
tare, vel aſcendere, vt oporteret, ſi ad priſtinum ſitum N G, reſtitui debe­
ret.
remanebit igitur in O R.
Ex his, quæſtionis ſolutionem, textus explicationem, ac reſtitutio­
nem habeto.
Aduertendum quoad ſecundam libram, ne ſimul cum 10. Baptiſta Bene­
dicto in libro ſpeculationum immeritò Ariſt. erroris arguamus: ipſe enim,
quia libram hanc non agnouit, auſus eſt affirmare, Ariſtot. hoc loco falſum
prorſus dixiſſe, cum dixit libram ſparto infimè collocato, non redire ad
priſtinam poſitionem.
QVÆSTIO TERTIA
De Vecte.
244
Cvm textus tam græci, quàm latini mendis ſcateant, neque hi textus
maioris ſint momenti, eos per paraphraſim explicabo, in qua ta­
men totus textus continebitur, atque emendabitur.
Cur exiguæ
vires (quemadmodum à principio dictum eſt) adhibito vecte, ma­
iora mouent pondera, quam abſque vecte?
contrarium enim videtur debere
fieri, nam mouenti additur grauitas vectis, & ideò pondus augetur, ergò
difficilius ipſum cum vecte, quàm ſine eo mouere deberet.
Vectis porrò eſt inſtrumentum oblongum, quo ad ſubleuandum graue
quodpiam vtuntur opifices, quod innititur cuidam fulcimento, quod græcè
hypomoclion dicitur: hypomoclion autem oneri leuando, quantum fieri

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index