Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
151
151
152
152
153
153
154
154
155
155
156
156
157
157
158
158
159
159
160
160
< >
page |< < of 303 > >|
1motu atque impulſu occurrant. Quod non ita ſe habet in
ſcytalis, in quibus cum non ſit axis diſtinctus, nec motus di­
uerſus, & ab eodem pondere, quod ſuſtinent ipſæ anterius
ſuper planum impellantur, nullus fit in rotatione occurſus
nullaque offenſatio, ſecluſo omni offendiculo extrinſeco, de
quo non loquimur.
Pondus enim licet de ſe ſemper graui­
tet, ac præmat per lineam perpendicularem cadentem ad
mundi centrum; nihilominus poſitum ſuper ſcytalas, tan­
quam ſuper ſtantes circulos; dum antrorſum impingitur,
totam præſsionem, ac impulſum refundit in nutum, quem
auget in circulis ſubiectis, & concitat, vt facilius mouean­
tur.
Tollit namque explicatum æquilibrium illorum per
magnam additionem ponderis, aut virtutis in eam partem,
quam ſucceſsiuè in illis deprimit, & ad rotandum impellit.
Et ſic corpus ipſum cylindricum, quod in ſcytalis axis vi­
cem gerit, ac mediat inter duas vnitas ſibi rotulas inter
pondus, & planum ſubſtratum reuoluitur tanquam circu­
lus inter duas ſuperficies, mutando ſemper locum ex par­
te vtriuſque.
Nam & onus à motore impulſum per ſucce­
dentes iugiter ſui partes impingit, & ſubſtratum planum
per nouas etiam partes correſpondentes ſcytalas ipſas cum
onere ſuſtinet.
Quæſtio Duodecima.
Cvr longiùs feruntur miſſilia funda, quàm
manu miſſa, cùm alioqui proiector manu
magis pondus comprehendat, quàm cùm il­
lud ſuſpendit?
Præterea ſic quidem duo mo­
uet pondera, fundæ videlicet, & miſsilis: illo
autem modo ſolum miſsile.
An quia in funda
quidem commotum miſsile funditor proijcit?
Fundam enim
circulo, ſubinde rotans, id iaculatur: ex manu autem, à quie­
te eſt initium: omnia autem cùm in motu ſunt, quàm cùm
quieſcunt, faciliùs mouentur.
An & eam ob cauſam est, ſed

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index