Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

List of thumbnails

< >
151
151 (145)
152
152 (146)
153
153 (147)
154
154 (148)
155
155 (149)
156
156 (150)
157
157 (151)
158
158 (152)
159
159 (153)
160
160 (154)
< >
page |< < (151) of 760 > >|
157151LIBER VI. tibus uacat, atq; indiuiſibile moueretur, ſi fieri poſſet ut in
ipſo nunc indiuiduo quippiam moueatur:
eiuſdem enim eſt
rationis, in ipſo nunc moueri, &
indiuiſibile quid moueri.
Mutatio autem, nulla eſt in finita, è quopiã enim in quip-
piam eſt omnis, &
ea quæ in contradi{ct}orijs, & ea quæ in
contrarijs eſt.
Quare mutationum quidem earum, quæ in
contradictorijs ſunt, affirmatio, atque negatio finis eſt ge-
nerationis quidem, id quod eſt, corruptionis autem, id quod
non eſt.
mutationum uerò quæ inter contraria ſunt, ipſa con
traria ſunt extrema:
hæc enim ultima ſunt mutationis, qua-
re &
alterationis omnis (alteratio nanq; ex contrarijs eſt
quibuſdam) ſimiliter &
accretionis, decretionisúe: nam ac-
cretionis quidem id eſt extremum, quod eſt magnitudinis
perſectæ, quæ accommodatur naturæ finis:
decretionis ue-
rò caſus ab hoc ipſo, remotioúe.
Latio autem, hoc quidem
modo non erit finita:
non enim omnis, eſt in cõtrarijs. Sed
quoniam quod hoc pa{ct}o eſt, impoßibile diuiſum fore, ut
non cõtingat ipſum fore diuiſum, id ut diuidatur nõ poteſt
(multipliciter enim impoßibile dicitur) atque quod ita eſt
impoßibile ſecari nõ poßit, &
omnino quod fa{ct}ũ fore nõ
poteſt, id fieri nõ contigit:
& id profectò quod mutatũ fore
non poteſt, in id mutari nequit in quod mutatũ fore non po
teſt.
Si igitur id quod fertur, in quippiã mutetur, & in illud
ſanè fore mutatum poteſt.
Quare motus non eſt infinitus,
neq;
quic quam per infinitum feretur: fieri enim nõ poteſt,
ut illud unquam pertranſeat.
Patet igitur hoc pa{ct}o nul-
lam infinitam eſſe mutationem:
ut non ſit finibus termina-
ta.
Verùm conſiderandum eſt ſi ſic eſſe poßit, ut una ea-
demq́;
tempore ſit infinita, nam ſi non fiat una, nihil forſi-
tan prohibet:
ueluti ſi alteratio fiat poſt lationem, et

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index