Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 403 > >|
1de litera Ariſtotelis, quòd multis in locis
corrupta ſit, non obſcuræ ſunt coniecturæ.
Itaque anima calore cœleſti determinatur,
& numerum ſuum ſpecies omnes habent.
Nec ex materia ſpecies mutatur, medò for­
mam ſuſcipere poſſit.
Varietates autem ex
materia, vt etiam in his, quæ à parentibus
generantur, ad monſtra referendæ ſunt.
Quòd ſi ad ſpecies referas, fient prorſus ſpe­
cies infinitæ.
Eſt etiam aliud argumentum,
cùm videamus muſcas in Italia, in Germa­
nia, Indiâque, & Æthiopia, tum aliis regio­
nibus tam procul inter ſe diſtantibus, & ex
tam diuerſa materia genitis, forma, & mo­
ribus ſimiles eſſe.
Quòd ſi hæc vis in cœlo
non eſſet materiaque diuerſa, ſpecies diuer­
ſæ generarentur, propemodum tot eſſent

ſpecies muſcarum, quot muſcæ.
Quòd verò
genita è putri materia in perpetuum pro­
pagari poſſint, aliàs demonſtratum eſt.
Quæ
igitur diuerſæ ſint ſpeciei, & quæ ſolùm
deficiant, & monſtra mereantur appellari,

iam dictum eſt.
Reliquum eſt, vt oſtenda­
mus, nullum animal ex putredine genitum
manſueſcere: ſed omnia talia admodum
agreſtia eſſe.
Quod primò contingit, quia
(vt dictum eſt) ſenſus habent interiores de­
biles: quæ autem manſueſcunt, imaginatri­
cem vim & memoriam conſpicuam habere
debent: tum quia exanguia, ideóque timi­
da: timor autem, vt inferiùs docebimus,
impedit, ne cicura fiant.
Sunt etiam ple­
runque breuis vitæ: tempore autem indigent
quæcunque manſueſcere debent.
Demùm
nullum eſt contractus huius manſuetudinis
imò neque conſuetudinis veſtigium à paren­
tibus, quod plurimùm facit ad propoſitum
animalium, quæ cicurare volumus: hoc au­
tem infrà docebimus.
Etſi aliquid in rem
facit, talia omnia cùm fœda ſint aſpectu,
& horribilia, nemo illorum conſuetudi­
nem deſiderabit, etiamſi intentum aſſequi
poſſe ſperet.
Sed quædam horum planè no­
bis vtilia ſunt, vt apes: quas tractare ob
commodum cogimur.
Sunt autem potiùs
inſecta, quàm è putri materia genita.
Inſe­
ctorum enim alia volant, vt muſcæ, & apes:
alia in terra degunt vt vermes, & lacertæ:
alia ambigui generis, vt formicæ: alia vi­
uunt in aquis, vt ſcolopendræ: aliæ volant
& in aquis tamen viuunt, vt muſcæ fluuia­

tiles: alia in aquis, & terra, vt crocodili.
No­
biliſſima ſunt omnium tria genera: ſerpen­
tes ob magnitudinem, apes, & bombyces
ob opus.
Serpentes in immenſam magnitu­
dinem creſcere teſtatur euentus, cùm M.
At­
tilius Regulus ad Bagradam fluuium, tor­
mentis atque baliſtis in Africa vnum lon­
gitudinis pedum 120. occiderit.
Et in ven­
tre Boæ temporibus Claudij Cæſaris inte­
ger inuentus infans, Boa interfecta.
Alitur
hoc genus lacte, ſugitque vaccas lactantes.
Dracones etiam eſſe referunt, qui elephan­
tem totum exugant, & interimant.
Sunt

& in Calecuto Indiæ orientalis animalia
ſerpentibus ſimilia, ſcilicet ore, oculis,
cauda prælonga, abſque pilis, aprorum
magnitudine, aliquando etiam vaſtiore ca­
pite, ſed pedes habent quatuor venen ó­
que carent.
Alia his ſimilia edunt in Hiſ­
paniola inſula occidentalis Indiæ, vocata
Hyuana, dorſo ſpinoſa, aphona ſeu abſque
voce, quatuor pedibus, lacertarum cauda,
dentibus acutiſſimis, cuniculis maiora, ceu
leporum magnitudine, in arboribus, terra,
& aquis abſque diſcrimine degentia, famis
ad multos dies patientia, pelle coloribus va­
riis diſtincta ac leui, vt ſerpentibus cæte­
ris, venter ſupremus qualis auibus eſt, ſed
ampliſſimus à mento ad pectus.
Sunt &
quos vocant Bardatos à phaleratorum equo­
rum ſimilitudine, teſtudinei generis, iu­
cundi guſtu, magnitudine cuniculi, colore
albo, & cinereo diſtincto: in terræ foueis,
quas pedibus excauant, habitare ſolent, &
ipſi quatuor pedibus, anguina pelle, & cau­
da: fert hos India occidentalis, iuxta ean­
dem inſulam.
In aurea Caſtiglia frequentes
ſunt viperæ, quæ longitudine 20. pedes
æquent, quibus caput non minus eſt, quàm
hœdo.
In regno etiam Senegæ, miræ ma­
gnitudinis ſerpentes abſque pedibus, & aliis
inueniuntur, quales Boas eſſe diximus.
Ma­
iores mittit Taprobana.
Olim Epidaurij
maximos ſerpentes nutriebant, & cicura­
bant, vnde nata etiam fabula Alexandri
apud Lucianum.
Et Romani in ſuperſtitio­
nem conuerſi, cùm in Æſculapij ſtatua la­

tuiſſet.
Latêre autem hoc genus ſerpentum
ſolet, & diu poteſt, quoniam exiguo con­
tentum eſt cibo, propter viſcerum anguſtiam
& paucitatem caloris natiui, temperaturæ­
que ſiccitatem.
Atque hoc norunt circula­
tores, qui eos in pyxide lignea circumfe­
runt, cumque commodiſſimè, modico furfu­
re appoſito.
Sed magnitudinis ſerpentum
cauſa eſt calor regionis: nam ſerpentes du­
ra ſunt carne, ob id in immenſum creſcere
apti: nam & arbores plurimùm creſcunt, quia
denſiores ſunt ſubſtantia: ſic & elephantes.
Sed ſerpentibus frigida natura obſtabat, ob
id non niſi in calidiſſimis regionibus illi ad
tantam poſſunt peruenire magnitudinem.
At

qui nequeunt creſcere calore auxiliante, ne­
ceſſariò ſicciſſima ſunt natura, atque ob id
pernicioſiſſimi.
Regulum ſeu baſilicum fe­
runt, vel voce ſola, vel intuitu homines oc­
cidere: quòd ſi ita eſt, infici aërem in vtro­
que ſpiritu eſt neceſſe: nam ſimulachrum
illud quod lucis auxilio mittit, veneni par­
ticeps eſſe non poteſt.
Igitur non ſecùs ac
mulieres ſpecula vitiant dum menſibus de­
tinentur, homines ac animalia voce, vel in­
tuitu ſerpentum affici poſſunt.
Obſeruatum

eſt ſerpentes, anguéſque, & quibus vene­
num adeſt, in trifolio non habitare, lateréve,
quod herba illis exitio ſit, vt illi cæteris, ob
id commodè in locis calidioribus ſeritur.
Viperæ etiam, quæ aquas inhabitant, parum
aut nihil veneni retinent, non enim poſſunt
eſſe ſiccæ.
At venenum aut eſt immodica ſic­
citas, aut cum immodica ſiccitate coniun­
ctum.
Itaque vt non omnes ſerpentes vene­
noſi, ita neque omnia animalia, quæ veneno
prædita ſunt ſerpunt.
Nam & ſcorpij, & buſ­
fones, & araneæ, & cancrorum genera quæ­
dam in India occidentali, & formicarum
nonnullæ quamuis pedes habeant, non tamen

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index