Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1cut ſi aqua implens vas A R attenuaretur ſe­
cundùm aliquam partem in aërem, & reli­
qua eiiceretur, iterum autem ad naturalem
denſitatem rediens eiectam aquam exſuge­
ret, differentia ponderis vaſis non ſoli aquæ
eiectæ tribuenda eſſet, ſed toti aquæ vas im­
plenti.
Hinc eſt quod, cum aqua in Æoli­
pilam admiſſa non ſit ſecundùm molem̨
æqualis toti aëri, qui eam implebat, ac pro­
inde non ſit æqualis moli, quæ habet pon­
dus gran. 4, non habetur præcisè Ratio gra­
uitatum ſecundùm ſpeciem.
LXXI
Experimen­
tum Aeoli­
pilæ ad ſum­
mum osten­
dit grauita­
tem aëris con­
munis

aëre ignito,
non autem
abſolutè: nec
ex eo habe­
tur quæſita
proportio
grauitatum
aquæ & aë­
ris.
Merſ. Id meæ ſententiæ vlteriùs fauet: ſi
enim aquæ moles, quam ſuxit Æolipila,
minor eſt mole aëris, qui numerat in pon­
dere grana 4, plus aliquid aquæ addendum
erit, vt moles æquales ſint; atque adeò mul­
tò maior erit Ratio grauitatis aquæ ad gra­
uitatem aëris, quam ſit deprehenſa Ratio
1356 ad 1.
Guld. Non hæc eo conſilio afferebam, vt
irem contrà; ſed tantùm vt rem paulò ob­
ſcuriorem mihi ipſe enucleatiùs explicarem,
& te audirem, ſi quid ſortè à veritate aut à
tuâ mente alienum intelligerem.
Cæterùm
non nego maiorem eſſe Rationem grauitatis
aquæ æolipilam implentis ad grauitatem aë­
ris eam pariter implentis, ac ſit Ratio gra­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index