Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Page concordance

< >
< >
page |< < of 248 > >|
1feſta ratio, cur ij circuli preſſionum minimè ponantur, in quorum ſingulis
punctis niſus inæqualis eſt; cuncta hæc igitur non ad libitum ſtatuuntur,
ſed ex linea connectente centra, quæ ex globorum ſitu ſemper reſultat, ne­
ceſſariò conſequuntur: non ruit igitur hujus ſententiæ fundamentum, ſed
maximoperè inde confirmatur.
Antim. Verbulum addo, & conſidero lineam connectentem centra; ad
inſtar axis coni, cuius vertex ad centrum terræ deſinit; Diameter verò ba­
ſis, in quam prædictus axis perpendiculariter cadit, eſt ipſa linea confinium;
conſidero item infinitos conos, ſeu ſuperficies conicas, quarum baſes ſint
circuli concentrici in plano prædictæ baſis, & quarum maxima eſt planum
circuli majoris, parallelum prædictæ baſi; minima verò præfata Abſidum
linea; quælibet ſuperficies conica, ſecat ſuperficiem globi terraquei in cir­
culo, & omnes hujuſmodi ſectiones ſunt circuli paralleli, per quorum cen­
tra linea Abſidum rectâ ducitur; hi ſunt circuli preſſionum, inæquales qui­
dem inter ſe, ita tamen, vt in quolibet ejuſdem circuli puncto, æqualis preſ­
ſio fiat; vereor, vt alius modus eſſe poſſit preſſionis inæqualis, reſpectu ejuſ­
dem centri.
Reliqua omitto; perge Chryſocome.
Chryſocom. Si æſtus à Lunæ motu eſſet, ad Lunæ motum ſeſe compone­
ret; ac proinde nunquam æſtus ab occaſu ad ortum excurreret, quod certè
omnibus experimentis refragatur.
Auguſtin. Si aqua totam globi terraquei ſuperficiem tegeret, tumor il­
le, ſeu maximæ elevationis punctum, quod nunquam Lunæ non reſpondet
ſemper ab ortu in occaſum ire videretur; at in hoc rerum ſtatu versùs litus
humilius aſſurgens per æſtum aqua excurrit, quoquo verſum tandem ſpectet,
idque maximè ſi linea curſus in oram illam directè incidat.
Chryſocom. Ventus impediret vim æſtus, cùm tamen illam augeat, aëre
ſcilicet acto, per lineam Horizontalem, ac proinde impedito illius gravi­
tationis niſu.
Auguſtin. Aër, quamvis alioquin per lineam Hotizontalem actus, re­
tinet tamen totam vim ſuæ gravitationis ; exemplum luculentum habes in
ligno humido innatante, quod licèt ad inſtar naviculæ per Horizontalem
impellatur; totum tamen illius pondus ſuam vim exerit gravitando; v. g.
fit vas aqua plenum 20. libr.ſit lignum aquæ innatans. 5. libr.
quod per Ho­
rizontalem moveatur, haud dubiè, ſi vas ipſum tunc appendas, 25. librarum
pondus ſenties: ſic aqua, quæ ſupra fundum alvei currit; in hoc ſuæ gravi­
tatis vim totam exerit; idem dico de globo in plano Horizontali rotato:
aër igitur quantumvis agitatus totius gravitationis effectum præſtat.
Chryſocom. Vix crediderim, lapidem per Horizontalem projectum, to­
tius gravitationis ſuæ vim exerere; alio quin recta deorſum iret; igitur nec
aër per lineam Horizontalem à Vento actus.
Auguſtin. Ex eo quod lapis totam vim ſuæ gravitationis exerat, non
ſequitur, quod recta deorſum ire debeat, cùm motu quodam mixto movea­
tur, idque per Parabolam, vt jam multi demonſtraſſe dicuntur: Deinde non
eſt par ratio lapidis & aëris; lapis enim non gravitat cum aëre gravitatio­
ne communi, niſi ſecundùm modicam illam ponderis portionem, quæ aëri

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index