Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1 Libera sponte sua cursus lustrare perennis
Morigera ad fruges augendas, atque animantis:
Neve aliqua divum volvi ratione putemus.

Nam, bene qui didicere deos securum agere aevum,
Si tamen interea mirantur, qua ratione
Quaeque geri possint, praesertim rebus in illis,
Quae supra caput aethereis cernuntur in oris:
Rursus in antiquas referuntur relligiones,
Et dominos acris adsciscunt, omnia posse
Quos miseri credunt; ignari, quid queat esse,
Quid nequeat; finita potestas denique cuique
Quanam sit ratione, utque alte terminus hereat.

Quod superest, ne te in promissis plura moremur,
Principio, maria, ac terras, caelumque tuere:
Quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
Tris species tam dissimilis, tria talia texta,
Una dies dabit exitio: multosque per annos
Sustentata ruet moles, & machina mundi.

Nec me animi fallit, quam res nova, miraque menti
Accidat, exitium caeli, terraeque futurum;
Et quam difficile id mihi sit pervincere dictis:
Ut fit, ubi insolitam rem adportes auribus ante,
Nec tamen hanc possis oculorum subdere visu,
Nec iacere endo manus, via qua munita fidei
Proxima fert humanum in pectus, templaque mentis.

Sed tamen effabor: dictis dabit ipsa fidem res
Forsitan, & graviter terrarum motibus ortis
Omnia conquassari in parvo tempore cernes:
Quod procul a nobis flectat fortuna gubernans;
Et ratio potius, quam res persuadeat ipsa
Succidere horrisono posse omnia victa fragore.

Qua prius adgrediar quam de re fundere fata

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index