Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1de litera Ariſtotelis, quòd multis in locis
corrupta
ſit, non obſcuræ ſunt coniecturæ.
Itaque anima calore cœleſti determinatur,
& numerum ſuum ſpecies omnes habent.
Nec ex materia ſpecies mutatur, medò for­
mam
ſuſcipere poſſit.
Varietates autem ex
materia
, vt etiam in his, quæ à parentibus
generantur
, ad monſtra referendæ ſunt.
Quòd ſi ad ſpecies referas, fient prorſus ſpe­
cies
infinitæ.
Eſt etiam aliud argumentum,
cùm
videamus muſcas in Italia, in Germa­
nia
, Indiâque, & Æthiopia, tum aliis regio­
nibus
tam procul inter ſe diſtantibus, & ex
tam
diuerſa materia genitis, forma, & mo­
ribus
ſimiles eſſe.
Quòd ſi hæc vis in cœlo
non
eſſet materiaque diuerſa, ſpecies diuer­
ſæ
generarentur, propemodum tot eſſent

ſpecies
muſcarum, quot muſcæ.
Quòd verò
genita
è putri materia in perpetuum pro­
pagari
poſſint, aliàs demonſtratum eſt.
Quæ
igitur
diuerſæ ſint ſpeciei, & quæ ſolùm
deficiant
, & monſtra mereantur appellari,

iam
dictum eſt.
Reliquum eſt, vt oſtenda­
mus
, nullum animal ex putredine genitum
manſueſcere
: ſed omnia talia admodum
agreſtia
eſſe.
Quod primò contingit, quia
(vt dictum eſt) ſenſus habent interiores de­
biles
: quæ autem manſueſcunt, imaginatri­
cem
vim & memoriam conſpicuam habere
debent
: tum quia exanguia, ideóque timi­
da
: timor autem, vt inferiùs docebimus,
impedit
, ne cicura fiant.
Sunt etiam ple­
runque
breuis vitæ: tempore autem indigent
quæcunque
manſueſcere debent.
Demùm
nullum
eſt contractus huius manſuetudinis
imò
neque conſuetudinis veſtigium à paren­
tibus
, quod plurimùm facit ad propoſitum
animalium
, quæ cicurare volumus: hoc au­
tem
infrà docebimus.
Etſi aliquid in rem
facit
, talia omnia cùm fœda ſint aſpectu,
& horribilia, nemo illorum conſuetudi­
nem
deſiderabit, etiamſi intentum aſſequi
poſſe
ſperet.
Sed quædam horum planè no­
bis
vtilia ſunt, vt apes: quas tractare ob
commodum
cogimur.
Sunt autem potiùs
inſecta
, quàm è putri materia genita.
Inſe­
ctorum
enim alia volant, vt muſcæ, & apes:
alia
in terra degunt vt vermes, & lacertæ:
alia
ambigui generis, vt formicæ: alia vi­
uunt
in aquis, vt ſcolopendræ: aliæ volant
& in aquis tamen viuunt, vt muſcæ fluuia­

tiles
: alia in aquis, & terra, vt crocodili.
No­
biliſſima
ſunt omnium tria genera: ſerpen­
tes
ob magnitudinem, apes, & bombyces
ob
opus.
Serpentes in immenſam magnitu­
dinem
creſcere teſtatur euentus, cùm M.
At­
tilius
Regulus ad Bagradam fluuium, tor­
mentis
atque baliſtis in Africa vnum lon­
gitudinis
pedum 120. occiderit.
Et in ven­
tre
Boæ temporibus Claudij Cæſaris inte­
ger
inuentus infans, Boa interfecta.
Alitur
hoc
genus lacte, ſugitque vaccas lactantes.
Dracones etiam eſſe referunt, qui elephan­
tem
totum exugant, & interimant.
Sunt

& in Calecuto Indiæ orientalis animalia
ſerpentibus
ſimilia, ſcilicet ore, oculis,
cauda
prælonga, abſque pilis, aprorum
magnitudine
, aliquando etiam vaſtiore ca­
pite
, ſed pedes habent quatuor venen ó­
que
carent.
Alia his ſimilia edunt in Hiſ­
paniola
inſula occidentalis Indiæ, vocata
Hyuana
, dorſo ſpinoſa, aphona ſeu abſque
voce
, quatuor pedibus, lacertarum cauda,
dentibus
acutiſſimis, cuniculis maiora, ceu
leporum
magnitudine, in arboribus, terra,
& aquis abſque diſcrimine degentia, famis
ad
multos dies patientia, pelle coloribus va­
riis
diſtincta ac leui, vt ſerpentibus cæte­
ris
, venter ſupremus qualis auibus eſt, ſed
ampliſſimus
à mento ad pectus.
Sunt &
quos
vocant Bardatos à phaleratorum equo­
rum
ſimilitudine, teſtudinei generis, iu­
cundi
guſtu, magnitudine cuniculi, colore
albo
, & cinereo diſtincto: in terræ foueis,
quas
pedibus excauant, habitare ſolent, &
ipſi
quatuor pedibus, anguina pelle, & cau­
da
: fert hos India occidentalis, iuxta ean­
dem
inſulam.
In aurea Caſtiglia frequentes
ſunt
viperæ, quæ longitudine 20. pedes
æquent
, quibus caput non minus eſt, quàm
hœdo
.
In regno etiam Senegæ, miræ ma­
gnitudinis
ſerpentes abſque pedibus, & aliis
inueniuntur
, quales Boas eſſe diximus.
Ma­
iores
mittit Taprobana.
Olim Epidaurij
maximos
ſerpentes nutriebant, & cicura­
bant
, vnde nata etiam fabula Alexandri
apud
Lucianum.
Et Romani in ſuperſtitio­
nem
conuerſi, cùm in Æſculapij ſtatua la­

tuiſſet
.
Latêre autem hoc genus ſerpentum
ſolet
, & diu poteſt, quoniam exiguo con­
tentum
eſt cibo, propter viſcerum anguſtiam
& paucitatem caloris natiui, temperaturæ­
que
ſiccitatem.
Atque hoc norunt circula­
tores
, qui eos in pyxide lignea circumfe­
runt
, cumque commodiſſimè, modico furfu­
re
appoſito.
Sed magnitudinis ſerpentum
cauſa
eſt calor regionis: nam ſerpentes du­
ra
ſunt carne, ob id in immenſum creſcere
apti
: nam & arbores plurimùm creſcunt, quia
denſiores
ſunt ſubſtantia: ſic & elephantes.
Sed ſerpentibus frigida natura obſtabat, ob
id
non niſi in calidiſſimis regionibus illi ad
tantam
poſſunt peruenire magnitudinem.
At

qui
nequeunt creſcere calore auxiliante, ne­
ceſſariò
ſicciſſima ſunt natura, atque ob id
pernicioſiſſimi
.
Regulum ſeu baſilicum fe­
runt
, vel voce ſola, vel intuitu homines oc­
cidere
: quòd ſi ita eſt, infici aërem in vtro­
que
ſpiritu eſt neceſſe: nam ſimulachrum
illud
quod lucis auxilio mittit, veneni par­
ticeps
eſſe non poteſt.
Igitur non ſecùs ac
mulieres
ſpecula vitiant dum menſibus de­
tinentur
, homines ac animalia voce, vel in­
tuitu
ſerpentum affici poſſunt.
Obſeruatum

eſt
ſerpentes, anguéſque, & quibus vene­
num
adeſt, in trifolio non habitare, lateréve,
quod
herba illis exitio ſit, vt illi cæteris, ob
id
commodè in locis calidioribus ſeritur.
Viperæ etiam, quæ aquas inhabitant, parum
aut
nihil veneni retinent, non enim poſſunt
eſſe
ſiccæ.
At venenum aut eſt immodica ſic­
citas
, aut cum immodica ſiccitate coniun­
ctum
.
Itaque vt non omnes ſerpentes vene­
noſi
, ita neque omnia animalia, quæ veneno
prædita
ſunt ſerpunt.
Nam & ſcorpij, & buſ­
fones
, & araneæ, & cancrorum genera quæ­
dam
in India occidentali, & formicarum
nonnullæ
quamuis pedes habeant, non tamen

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index