Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="5">
            <p type="main">
              <s id="s.001270">
                <pb xlink:href="079/01/200.jpg" pagenum="151"/>
              Libera sponte sua cursus lustrare perennis
                <lb/>
              Morigera ad fruges augendas, atque animantis:
                <lb/>
              Neve aliqua divum volvi ratione putemus.</s>
              <s id="s.001271">
                <lb/>
              Nam, bene qui didicere deos securum agere aevum,
                <lb/>
              Si tamen interea mirantur, qua ratione
                <lb/>
              Quaeque geri possint, praesertim rebus in illis,
                <lb/>
              Quae supra caput aethereis cernuntur in oris:
                <lb/>
              Rursus in antiquas referuntur relligiones,
                <lb/>
              Et dominos acris adsciscunt, omnia posse
                <lb/>
              Quos miseri credunt; ignari, quid queat esse,
                <lb/>
              Quid nequeat; finita potestas denique cuique
                <lb/>
              Quanam sit ratione, utque alte terminus hereat.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.001272">Quod superest, ne te in promissis plura moremur,
                <lb/>
              Principio, maria, ac terras, caelumque tuere:
                <lb/>
              Quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
                <lb/>
              Tris species tam dissimilis, tria talia texta,
                <lb/>
              Una dies dabit exitio: multosque per annos
                <lb/>
              Sustentata ruet moles, & machina mundi.</s>
              <s id="s.001273">
                <lb/>
              Nec me animi fallit, quam res nova, miraque menti
                <lb/>
              Accidat, exitium caeli, terraeque futurum;
                <lb/>
              Et quam difficile id mihi sit pervincere dictis:
                <lb/>
              Ut fit, ubi insolitam rem adportes auribus ante,
                <lb/>
              Nec tamen hanc possis oculorum subdere visu,
                <lb/>
              Nec iacere endo manus, via qua munita fidei
                <lb/>
              Proxima fert humanum in pectus, templaque mentis.</s>
              <s id="s.001274">
                <lb/>
              Sed tamen effabor: dictis dabit ipsa fidem res
                <lb/>
              Forsitan, & graviter terrarum motibus ortis
                <lb/>
              Omnia conquassari in parvo tempore cernes:
                <lb/>
              Quod procul a nobis flectat fortuna gubernans;
                <lb/>
              Et ratio potius, quam res persuadeat ipsa
                <lb/>
              Succidere horrisono posse omnia victa fragore.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.001275">Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>