Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

Table of figures

< >
< >
page |< < of 203 > >|
1per pleni; fluatque ex tubo AB vna libra aquæ ſpatio duorum
minutorum.
Dico, eandem aquam effluere ex tubo CD ſpa­
tio vnius minuti, eſſeque propterea tempus fluxus aquæ ex tubo
CD, ad tempus fluxus aquæ ex tubo AB, ut 1 ad 2, quæ eſt ratio
ſubduplicata tuborum.
Ratio ex dictis patet. Quoniam enim
velocitates effluxûs aquæ ex æquali lumine habent ſubduplica­
tam rationem tuborum, ut demonſtravimus Propoſit. X, fluet in
dimidio temporis tantum ex tubo CD, quantum in toto tem­
pore ex tubo AB, poſita æqualitate luminum; ac proinde in
toto tempore duplum effluet ex tubo CD.
Eadem eſt ratio in
alijs tuborum æqualium luminum proportionibus.
Poriſma.
TUbi ergo quilibet æqualium luminum, ſed inæqualium alti­

tudinum, habent rationem duplicatam temporum, quibus
effluit æqualis aquæ quantitas.
Proportio
tuborum ad
tempora flu­
xus aquæ.
Propoſitio XIII. Theorema V.
Si tubi, ſive ſemper pleni, ſive non ſemper pleni, ſint
eiuſdem altitudinis, ſed inæqualium foraminum, eſt eadem ra­
tio aquæ ad aquam, quæ foraminis ad foramen,
phyſicè ſeu ad ſenſum.
ESt Merſenni in hydraulicis Phænomenis Propoſit. IV. quem

ſequitur P. Andreas Tacquet in ſuis hydraulicis Manuſcri­
ptis cap. 4. Phænomen. 7.
Ratio eſt, quòd licet ex maiori lu­
mine ſeu foramine fluat eodem tempore maior aquea columna
quàm ex minori, tantòque maior exillo quàm ex hoc, quantò
fuerit maius lumen ſeu foramen illud quàm hoc, quoad aream, per
dicta Propoſit. 4. huius eapitis; tamen vtraque columna fluit
ex æquali altitudine tuborum æquâ velocitate phyſicè & ad
ſenſum.
Proportio a­
quæ ad
quam
eadem
quæ forami­
num in tu­
bu æquè al­
tis.
Dixi phyſicè & ad ſenſum, quia licet gravia eiusdem ſpe­
ciei, ſed inæqualis molis ac ponderis, ab eodem ad eundem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index