Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
151
151
152
152
153
153
154
154
155
155
156
156
157
157
158
158
159
159
160
160
< >
page |< < of 360 > >|
1quarum altera Antecedens, altera Conſequens dicatur,
tu ſic vtramque à conditione (vt Dialectici loquuntur)
abſoluis, vt priorem ſenſum antecedenti tribuas, &
poſter orem conſequenti; ac poſtquàm antecedens ex­
preſſiſti in linea (expreſſum priùs in triangulo, dum ex­
plicares priorem ſenſum) arguas non inferri ex eo legi­
timè conſequens, expreſſum iuxta poſteriorem.
Tu
igitur tale facis Antecedens.
Acceleratio velocitatis in deſcenſu grauium per
32[Figure 32]
totam AC, ita continua ſucceßione creſcit, vt pri­
mùm in B acquiſitus ſupponatur vnus aliquis ve­
locitatis gradus, & vlteriùs procedente motu, &
continuò increſcente celeritate duo iam in C velo­
citatis gradus habeantur.
Ac tum, poſtquàm dixiſti illos, quià Ga­
lile o arguuntur, nihil aliud dicere, videre
me iubes, vtrum ex tali Antecedente, rectè inferatur
tale Conſequens.
Ergo velocitas deſcenſus per totam AC ab initio ad fi­
nem, & ſecundum quaſlibet eius parteis conſiderata perpetuò
dupla eſt eius velocitatis, qua idem graue per AB deſcen­
dit.
Itaque, cùm neges ſequelam, vt aiunt, hypotheticæ
Aſſumptionis, & in illa cardo negotij verſetur, Ad­
moneo dumtaxat circa Antecedens videri loco Veloci­
tatis, reponendam voculam Motus, & te aut debuiſſe
inſerere, aut ſaltem debere iam ſupponere aduerbium
æquabiliter, aut vniformiter, proximè ipſum verbum
creſcit, ſiue potius fit (niſi non velocitatis acceleratio, ſed
velocitas ſimpliciter ſcribatur) itemque proxime vocem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index