Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
151
151
152
152
153
153
154
154
155
155
156
156
157
157
158
158
159
159
160
160
< >
page |< < of 316 > >|
1ſit illius deſiderium inane, & nouam formam ſuſcipere non
possit, niſt priore deſtructa, neceſſe eſt, vt ex appetente mate­
ria cuiuslibet rei materialis interitus omnino naſcatur, id
quod & Ariſtoteles memoriæ prodidit in calce libri primi
de phyſico auditu; & magnus Plotinus in libro, cui titulus est
vnde mala in quo ex materia omnia mala, vſque ad interitum,
qui est omnium malorum pessimum, exoriri efficacia tanta
demonstrat, vt eo libro perlecto nemo ſit, qui de ea re ambi­
gere possit.
Altera ergo diuini Platonis ratio animam ab intrinſeco,
alter a eamdem ab extrinſeco ad interitum duci non poſſe, de­
monſtrat.
Prioris rationis hæc penè ſeries, eſt.
Omne quod à ſe ipſo mouetur, ſemper mouetur.
Anima à ſe ipſa mouetur.
Ergo anima ſemper mouetur.
Omne quod ſemper mouetur, est immortale.
Anima ſemper mouetur.
Ergo anima eſt immortalis.
Hæc ratio nobis ſanè ostendit, animam à ſe ipſa destrui
non poſſe, quia anima eſt natura a ſe per ſe ſemper mobilis,
quapropter anima eſt immortalis.
Secundæ rationis proceſſus hoc maximè constat modo.
Omne quod ipſum mouet, motionis eſt principium.
Anima ſe ipſam mouet.
Ergo anima motionis est principium.
Omne quod eſt principium motionis, eſt ingenitum.
Anima est principium motionis.
Ergo anima eſt ingenita.
Omne quod eſt ingenitum, vacat interitu.
Anima est ingenita.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index