Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
151
151
152
152
153
153
154
154
155
155
156
156
157
157
158
158
159
159
160
160
< >
page |< < of 1055 > >|
1qualitatis ſignificetur quiddam in quo ſit ſucceſsio: quandò paſsio & diſpoſitio quæ re vera

nondum
abſolutæ res ſunt, qualitates quodammodo appellentur.
& quoniam, ſicut ea quæ ge­
neratur
, eſt ſubſtantia, nec quidem ſimpliciter; verùm fiens: ſic etiam id per quod fit quantum
& quale, quantitas eſt & qualitas, non ſanè abſoluta & facta, ſed imperfecta, & quæ fiat.
Atta­
men
, etſi omnia ab Alexandro cum aliqua ratione dicta ſunt, nihilominus acerrimos oppugna­
tores
habuerunt, & qui his commoti quæ ſubſcribemus, ab Alexandro defecerint, iure'ne an in­
iuria
poſteà videbimus.
Opponitur primum. Si motus eſſet ad aliquid, haberet alterum com­
par
ſibi reſpondens, id verò eſſet aut mouens, aut mobile.
Sed neutrum ex his eſſe poteſt, mul­

toque.
minus ex vtriſque coniunctum. Nullo igitur pacto videtur motus eſſe ad aliquid. Veritas
connexi
perſpicitur ex his quæ docet Ariſtoteles de habitudine motus.
Aſſumptum verò ſic ap­
probamus
; ſiquidem habitudo motus ad mobile ſit tanquam accidentis ad ſubſtantiam; atqui
ea
non eſt vera habitudo: aliter omnia accidentia forent ad aliquid, & eſſet vnum commune ge­
nus
, & vniuocum omnium accidentium, nempe eſſe ad aliquid.
Neque item motus eſt ad aliud
propter
ipſum mouens, quia ſic ſe habet vt effectus ad cauſſam.
neque item hæc eſt veta habitu­
do
.
nam ſi minus: ſic omnia referrentur ad Deum qui eſt omnium cauſſa: ideoque. eſſent in eorum

prædicamento
quæ ſeſe viciſsim reſpiciunt, non minus ſubſtantiæ, quàm accidentia.
Deinde, ſi
motum
habitudo abſolueret; cùm ea pariter ad patiens agensque.
pertineat; efficeret vt motus ex

æquo
agens patiensque.
reſpiceret. At non ita eſt tùm quia per ſubiectum exiſtit, & perſpicuum eſt.

tùm
quòd ab agente ſeparatur, & ſæpiſsimè latet agens.
Tùm etiam poterit inſtare quiſpiam.
Si motus eſt ad aliquid beneficio qualitatis, aut ita refertur ad illud prædicamentum, quantum
præſefert
ſpecialem rationem motus, aut ob aliam quampiam rationem.
Si ſecundum dederit, vt
ipſe
dare cogitur, ſi ſibi conſtare voluerit: ergo, dicet quiſpiam, erit aliud prædicamentum, ad quod
pertinebit
motus, quatenus pręſefert ſpecialem illam rationem qua eſt motus.
Perſpicuum verò
eſt
id conſequi, proptereà quòd veriſimile eſt aliquod eſſe genus ad quod pertineat, quatenus
ipſe
motus eſt.
Cæterùm valeant hęc, quantum poſſunt. nobis enim facilis patebit exitus ad hęc
omnia
è noſtris decretis.
ad eadem quoque facilè reſpondere poſſet Alexander. Sed quoniam
inuenère
fidem apud nonnullos, & ob eam cauſſam repudiata eſt aliquando eius ſententia, viſum
eſt
illa in medio ponere.
Quanquam mihi obſtare Alexandri ſententiæ videbatur, quòd ſi per
qualitatem
referretur motus ad ea quæ ſunt ad aliquid; neceſſe erat exponere, quod' nam genus
eſſet
qualitatis.
neque enim pariter omnia eſſe poterant; quandò aliqua ſunt quibus cum motu
nulla
affinitas intercedit, vt docebimus de primo, ſecundo, & quarto genere qualitatis; ſed perti­

net
ſolum motus ad tertiam eius ſpeciem.
quòd ſi hanc acceperis, etiam motus, aut erit ipſamet
paſsio
: & ſic motus, cùm fiat ſecundum paſsionem; fiet quoque motus ſecundum motum, idque.
non minus erit abſurdum, quàm ſi motum moueri ponatur: aut cum motus in eo genere ſit al­
teratio
, vt aiunt, omnis motus erit alteratio.
Conferamus igitur nos ad ea quæ illi profecti ſunt
qui
Alexandro ſucceſſerunt.
Philoponus ergo quem Auicennam imitatum eſſe video, motum
quidem
vniuocum eſſe conceſsit, tamen prædicamento excluſit: cùm ea crederet in prædicamen­
to
contineri quæ abſoluta perfectaque.
forent: motus autem quid imperfectum eſſet. Sed mirum,
mea
quidem ſententia, quædam eſſe vniuoca, quæ tamen non ſint in prędicamento, & Ariſtoteles,
vt
viſum eſt ſuprà, quà de communi ad vnum, ea quæ ſunt extra prædicamenta etiam ab vniuo­
catione
reiiciebat, ac ſi vniuoca ſunt, in materia conueniunt; ob rationem communem quam
habent
.
ſi conueniunt in materia, & in genere igitur. Ergo & in prædicamento. Nam quòd vni­
uoca
ſint in materia, ſic concluditur.
Vniuoca ſunt multa. In ſeparatis non eſt multitudo. ergo
neque
ſeparata ſunt vniuoca.
Tùm ſic conſtruo rationem. ſeparata non ſunt vniuoca. ab oppo­
ſita
igitur.
Vniuoca non ſunt ſeparata. Et accepimus entium partitionem in parteis, hæc verò ſunt

decem
prædicamenta, aut principia, aut affectiones entium, atque hæc, vel ſingulorum prædica­
mentorum
, vt punctum & vnitas quanti, vel plurium, ſicuti contingens & neceſſarium, àc ſi fue­
rint
ſingulorum, quid prohibet illa eſſe vniuoca?
quòd ſi fuerint plurium, neceſſariò ſe habent ad
vnum
, ſicut illa ad quę referuntur.
Sic enim contraria prima ad ſubſtantiam ſolam pertinere do­
cebat
Ariſtoteles, quòd ea quæ ad alia prædicamenta referrentur, prima non eſſent, ſicuti neque
etiam
prima eſſent reliqua prædicamenta, ſed vna ſubſtantia.
Motus igitur, cùm plura prædica­
menta
peruagetur, vniuocum quid eſſe non poteſt.
Præterquam quòd omnino falſum eſt im­
perfecta
arceri à prædicamento.
Nam quid aliud obſecro ſunt diſpoſitio & affectio, quàm im­
perfectæ
quædam qualitates?
& tamen in genere qualitatis ab Ariſtotele collocantur? Potuit il­
lud
rectè dici ea generis illius appellationem non impetraſſe.
neque enim paſsio qualitas eſt, aut
diſpoſitio
: quandò à qualitate quales appellantur, à diſpoſitione verò & paſsione quales nomi­
nari
non poſſumus: ſed hæc de prędicamento expungere, magna nimium petitio videtur.
Quid?
non'ne poteſtas eſt ſua quoque in ſingulis prædicamentis? Poſt hos igitur Auerroës & D. Tho­
mas
hunc nodum aliter diſſoluens conati ſunt, vtpotè, adhibita diſtinctione motus in formam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index