Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 258 > >|
1 pocula crebra, unguenta coronae serta parantur,
nequiquam, quoniam medio de fonte leporum
surgit amari aliquit quod in ipsis floribus angat,
aut cum conscius ipse animus se forte remodet
desidiose agere aetatem lustrisque perire,
aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit
quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,
aut nimium iactare oculos aliumve tueri
quod putat in voltuque videt vestigia risus.
Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
prendere quae possis oculorum lumine operto,
innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
qua docui ratione, cavereque ne inliciaris.

nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
non ita difficile est quam captum retibus ipsis
exire et validos Veneris perrumpere nodos.

et tamen implicitus quoque possis inque peditus
effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes
et praetermittas animi vitia omnia primum
aut quae corpori' sunt eius, siquam petis ac vis.
nam faciunt homines plerumque cupidine caeci,
et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.

multimodis igitur pravas turpisque videmus
esse in deliciis summoque in honore vigere.

atque, alios alii inrident Veneremque süadent
ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,
nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.

nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos
caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,
parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.

balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
at flagrans odiosa loquacula Lampadium fit.
ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index