Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of figures

< >
< >
page |< < (153) of 760 > >|
159153LIBER VII. A C mouetur: non ergo per ſe mouetur, ipſum A B, at per
ſe primo moueri, ſupponebatur.
Patet igitur B C quieſcẽte,
&
A B quieſcere, at tunc ceſſare moueri. At ſi quid ex eo
moueri deſinit, quia quieſcit aliud, ab alio planè mouetur.
Patet igitur omne quod mouetur, ab aliquo motu cieri: o-
mne enim quod mouetur, eſt ut patuit, diuiſibile, parté que
quieſcente, &
totum ipſum quieſcet. Cùm autẽ omne quod
mouetur, ab aliquo moueatur, neceſſe eſt, et id quod in loco
mouetur, ab aliquo moueatur:
& id igitur quod mouet, ab
alio moueatur neceſſe eſt, cùm moueatur &
ipſum & hoc,
ab alio rurſus.
At nõ in infinitũ hoc proficiſcitur, ſed ſta-
bit tandem alicubi, atq;
erit quippiã quod primo cauſa erit
ut omnia moueantur.
Quod ſinon ſit ita, ſed ſit in infinitũ
profectio, moueatur A quidẽ à B, ipſum autem moueatur à
C, &
B rurſus à D C: & hoc in infinitũ modo proficiſca-
tur.
Cùm igitur ſimul moueatur & id, quod mouet, ſimul A
&
B mouebuntur: nã cùm B mouetur, mouebitur & ipſum
A:
& item cũ B mouetur, ipſum C ſanè mouebitur: & ſimi
liter cũ C mouetur, mouebitur ipſum D:
motus igitur ipſius
A, ſimul erit cũ motu ipſius B, et cæterorũ cuiuſq;
: et unũ-
quodq;
igitur ipſorũ & motum cuiuſq; poterimus ſumere:
nam et ſi à ſingulis ſingula ſimul mouentur, nõ minus tamen
uniuſcuiuſq;
motus unus eſt numero, & nõ infinitus extre-
mis, cùm omne quod mouetur è quodã ad quoddam profici
ſcatur.
Fit enim ut aut numero, aut genere, aut ſpecie ſit idẽ
motus:
mumero igitur eum motum dico eundem eſſe, qui in
eodẽ numero tẽpore, ex eodem in idem numero fit:
ut hiſce,
qui hac ex albedine, quæ eſt una numero, hãc in nigredinẽ,
hoc in tẽpore quod ſit unum numero fit, nam ſi in alio, atq;

alio fiat, unus ſpecie, non numero motus erit.
Genere

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index