Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
< >
page |< < of 316 > >|
1
Ergo anima vacat interitu.
Omne quod vacat interitu, eſt immortale.
Anima vacat interitu.
Ergo anima est immortalis.
Hæc ratio animæ immortalitatem maximè oſtendit, quia
à nullo extrinſeco interfici poteſt.
Hæ duæ rationes tantam affinitatem, tantamque inter ſe
cognitionem habent, vt vnica ratio videri possit.
Quod enim à
ſe ipſo non deſtruitur, neque ab alio quopiam deſtruetur: nam
cum in ſe ſuæ perennitatis cauſam geſtet, ſibi ſemper præsto
est; ſe ſaluam ſemper eſſe vult, vt illud eſt quod à ſe ipſo mo­
uetur: & rurſus quod ab alio non destruitur, ſed principium
est, & cauſa potius, vt omnia alia conſeruentur, id à ſe ipſo
non deſtruetur quale motionis est principium.
Qua nam ratione illud Platonis intelligi debeat, animam
eſſe naturam ſe ipſam mouentem, ſeu per ſe mobilem, Diui­
nus Plato docuit libro decimo de legibus; vbi isthæc ad uer­
bum ſcripſit.
“Trahit quidem animus cælestia omnia, & terrena, in ſu
per & ea, quæ in mari ſunt ſuismet motionibus, quorum
iſta ſunt nomina.”
“Velle, confidere, curare, conſulere, opinari, ſiue rectè, ſeu
perperam.
Gaudentem, timentem, conſidentem, dolentem,
amantem, peroſum, &c.” Hæc ex Diuino Platone ad ver
bum: De quibus motionum ſpeciebus locutum fuiſſe diuinum
Platonem Theophrastus ſcripſit in primo ſuo libro de motu:
& Strato Lampſacenus, qui fuit Theophraſti auditor, & in­
ter optimos philoſophos numeratus in libro, quem Strato etiam
ipſe de motu edidit.
Ex quibus ſatis ſuperque notum eſſe reor,
alias eſſe motionum ſpecies, quas Plato animalibus aſcripſit,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index