Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1 Sanctius, & multo certa ratione magis, quam
Pythia quae tripode a Phoebi, lauroque profatur;
Multa tibi expediam doctis solacia dictis:
Relligione refrenatus ne forte rearis
Terras, & solem, & caelum, mare, sidera, lunam
Corpore divino debere aeterna manere:
Proptereaque putes ritu par esse gigantum
Pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
Qui ratione sua disturbent moenia mundi;
Praeclarumque velint caeli restinguere solem :
Inmortalia mortali sermone notantes.

Quae procul usqueadeo divino ab numine distent,
Inque deum numero quae sint indigna videri;
Notitiam potius praebere ut posse putentur,
Quid sit vitali motu, sensuque remotum.

Quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
Posse animi natura putetur, consiliumque.

Sicut in aethere non arbor, non aequore salso
Nubes esse queunt, neque pisces vivere in arvis;
Nec cruor in lignis, neque saxis sucus inesse.

Certum, ac dispositum est, ubi quidquit crescat, & insit.

Sic animi natura nequit sine corpore oriri
Sola, neque a nervis, & sanguine longiter esse.

Hoc si posset enim; multo prius ipsa animi vis
In capite, aut humeris, aut imis calcibus esse
Posset, & innasci quavis in parte soleret:
Tandem in eodem homine, atque in eodem vase maneret.

Quod quoniam nostro quoque constat corpore certum;
Dispositumque videtur, ubi esse, & crescere possit
Seorsum anima, atque animus: tanto magis infitiandum,
Totum posse extra corpus, formamque animalem
Putribus in glebis terrarum, aut solis in igni,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index