Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1uitatis aquæ exſuctæ ad eiuſdem aëris graui­
tatem; modò hæc aquæ grauitas intelligatur
non in quocunque medio, ſed in eodem, in
quo aër communis grauis eſt, in aëre vide­
licet ignito & rariſſimo.
Verùm cum re­
rum grauitates definiamus habitâ rationę
medij omnium rariſſimi atque leuiſſimi ex
ijs, quibus communiter vtimur, hoc autem
medium aër ſit, non video, cur aëris &
aquæ grauitates inuicem conferre oporteat
ratione medij, cuius nullus futurus eſt vſus.

Quod ſi metalla aquæ immerſa dicuntur in
aquâ minùs grauitare pro ratione diſcrimi­
nis, quod interſpecificas grauitates interce­
dit; cum aquam inter & aquam, aut aërem
inter & aerrem nulla reperiatur communiter
differentia, nulla pariter aquæ in aquâ aut aë­
ris in aëre eſt grauitatio: ac proinde cum
aër in aëre conſtituatur, nulla eſt eius graui­
tas, quam cum aquâ comparare oporteat.
Sed & vnum præterea addo, ſi placet.
Si ferri grauitatem cum aquæ grauitate con­
ferre voluero, ferrum primùm in aëre ex­
pendo, deinde in aquâ; & quæ fuerit pon­
derum differentia, eam tribuo grauitati aquæ
ſecundùm molem æqualis ferro; & vt totum
ferri pondus ad hanc differentiam, ita graui­
tatem ferri ad aquæ grauitatem ſecundùm

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index