Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
< >
page |< < of 406 > >|
1ſupra mille ſupereminentes pedes. lx. atque ita muniuit opus
ut obſeſſi non magis arcerentur quam .
etiam excluderentur ne
uſpiam exercitum poſſent lædere.
De terreſtribus hactenus
ni forte illud deſit quod digniſſimum ſpectatiſſimumque lo
cum deligere oportet / ubi ſumma cum maieſtate uexilla rei
publicæ collocentur et diuina fiant cum maxima ueneratio
ne et militares magiſtratus ad tribunal et conſilium uocati
conueniant.
Maritima caſtra claſſibus haberi fortaſſis erunt
qui negent / dicentque nauibus ſe uti quaſi aquatico elephan
to quem ſuis frenis moderentur / ac portus magis ad caſtro
rum uſum referri quam nauium: alii contra nauim affirmabunt
eſſe haud aliud quippiam quam arcem quandam obambulantem.
nos iſta pretermittamus atque ſic ſtatuamus duo eſſe quibus
noſtra hæc ratio et ars ædificatoria claſſiariis ducibus et tur
mis ſalutem atque uictoriam pariat / unum in nauibus ad or
nandis / alterum in portibus muniendis / ſiue hoſtem petas ſi
ue prohibeas.
Nauium primarius uſus eſt : ut te tuaque tranſ
uehant proximus ut bello ſubminiſtrent opem ſine periculo
pericula quidem aut ipſa ex naui ueluti iuncta corpori et in
nata aderunt / aut extrinſecus importabuntur: extrinſeca ſunt
uentorum uis / undarum moles / ſcopuli ſirtiſque incurſus: quæ
quidem omnia uſu rerum maritimarum et locorum uentorum
que cognitione et peritia ſatis mature uitabuntur: innata aut
uitia facient aut liniamenta aut materia / his uitiis prouiden
dum eſt.
Materiam omnem reprobant quæ fiſſilis fragilis ſi
dens putricoſaque ſit clauos et ligulas eneas præferunt ferreis
ex naui traiani per hos dies dum quæ ſcripſimus commenta
ret ex lacu nemorenſi eruta: quo loci annos plus mille. ccc.
demerſa et deſtituta iacuerat aduerti pinum materiam et cu
preſſum egregie duraſſe in ea tabulis extrinſecus duplicem
ſuperextenſam et pice atra perfuſam / tela ex lino adglutina
rant ſupraque id chartam plumbeam clauiculis eneis coadfir
marant.
Fabricandis nauibus liniamenta ueteres architecti
ſumpſere a piſcibus ut quod in illo dorſum in hac fit carina

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index