Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Table of contents

< >
[71.] IIII.
[73.] THEOR. 1. PROPOS. 1.
[74.] THEOR. 2. PROPOS. 2.
[75.] THEOR. 3. PROPOS. 3.
[76.] THEOR. 4. PROPOS. 4.
[77.] THEOR. 5. PROPOS. 5.
[78.] THEOR. 6. PROPOS. 6.
[79.] THEOR. 1. PROPOS. 7.
[80.] SCHOLIVM.
[81.] THEOR. 7. PROPOS. 8.
[82.] THEOR. 8. PROPOS. 9.
[83.] PROBL. 2. PROPOS. 10.
[84.] THEOR. 9. PROPOS. 11.
[85.] THEOR. 10. PROPOS. 52
[86.] SCHOLIVM.
[87.] THEOR. 11. PROPOS. 13.
[88.] COROLLARIVM.
[89.] THEOR. 12. PROPOS. 14.
[90.] THEOR. 13. PROPOS. 15.
[91.] THEOR. 14. PROPOS. 16.
[92.] THEOR. 15. PROPOS. 17.
[93.] THEOR. 16. PROPOS. 18.
[94.] COMMENTARIVS.
[95.] COMMENTARIVS.
[96.] COMMENTARIVS.
[97.] TERRAM, ET AQVAM ESSE ROTVNDAS.
[98.] COMMENTARIVS.
[99.] COMMENTARIVS.
[100.] COMMENTARIVS.
< >
page |< < (122) of 525 > >|
159122Comment. in I Cap. Sphæræ ſionis ſit C, linea autẽ perpendiculi in eodẽ corpore notata CD, ſecãs priorem
A B, in puncto E, quod aſſerimus centrũ grauitatis indicare.
Sic igitur dicũt au
ctores illi centrũ totius Vniue@ſi eſſe centrũ grauitat@s terræ &
aquæ: quando
quidẽ, ut experientia docet, ad illud tendũt, ſuntq́;
d@fformis grauitatis; at cen-
trũ magnitudinis terræ aliud eſſe à centro magn@udinis aquæ, immo utrumq;
centrũ magnitudinis tã terræ, quã aquæ diuerſum eſſe poſſe à cẽtro totius mũ
di, quod eſt centrum grauitatis, ut uolebat ſecunda opinio, ponens tria centra.
Vervm hæc reſponſio nulla eſt. Nam tam in terra, quàm in aqua neceſ-
11Confutatio
reſpõſionis
aucto@um
contrariæ
ſententiæ.
ſario ponendum eſt idem centrum grauitatis, &
magnitudinis. Cum igirur in
utro que elemento centrum totius Vniuerſi, ad quod nimirum ex omni loco
demiſſa feruntur, ut ex ratione probatum relinquitur, centrũ ſit grauitatis, per-
ſpicuum euadit, idem eſſe centrum magnitudinis, nempe centrum Vniuerſi, in
terra, &
aqua; ac proinde duo hæc elementa unum globum conſtituere. Quod
22Idem eſſe
centrũ gra-
uitatis &
magnitudi
@is tam in
terra, quàm
in aqua.
uero idem ſit centrum grauitatis, &
magnitudinis in terra, ita demoſtrabimus.
Pondera, & omnia grauia, quæ ex edito loco ad ſuperficiem terræ feruntur, ef
ſiciunt ſimiles, ac æquales angulos in ipſa, &
non ad æquidiſtantiam feruntur,
ut ſenſus iudicat, quandoquidem in centro Vniuerſi, quod eſt centrũ grauita-
tis, coeunt.
Igitur unum & idem centrum eſt magnitudinis terræ, & grauitatis
eiuſdẽ, ſeu Vniuerſi.
Antecedens communi experientia eſt comprobatũ, ut ui-
dere eſt in perpendiculis, quibus utuntur artifices in conſtru ctionibus ędificio
rum, quę nec in hanc, nec in illam @artem flectuntur, ſed ęqualibiter terrę ſu-
perficiei iuſiſtunt:
Ex quocunq. enim loco demittantur in terram, ſimiles ſem-
per, &
ęquales angulos cum ea conſtituunt, ſuntq́ue ſemper fila illorum per-
pendiculorum in diametro cœli &
terrę; Aliàs ędificia diu conſiſtere non poſ-
ſent.
Idem antecedens eſt Ariſtotelis in 2. lib. de cœlo. Conſequentia uero cla-
riſſima eſt apud Geometras:
Ex oppoſito namque conſequentis infertur op-
poſitum antecedentis.
Sit enim, ſi fieri poteſt, centrum grauitatis, ſiue Vniuer-
ſi E, terrę uero centrum magnitudinis ſit aliud, nempe F, feraturq́;
è ſublimi
pondus aliquod ad centrum E, totius Vniuerſi per lineam B G E, non autem
ad centrũ terræ F.
Dico hoc pondus terrę incidens non efficere angulos ęqua
les, aut ſimiles cum ſuperficie terræ
51[Figure 51] ſed prorſus inęquales, diſſimileſue.
Ducta enim ſemidiametro terrę F G,
protractaque uſque ad H, erunt duo
anguli F G D, F G L, ęquales, cum
ſint ſemicirculorum ęqualium;
& ex
conſequenti eadẽ ratione erunt duo
anguli exteriores D G H, L G Hęqua
les, ut patet, ſi unus angulus alteri ſu-
perponeretur.
Cõgrueret enim arcus
G D, arcui G L, &
communis eſſer re-
cta H F.
Cum igitur angulus D G B,
minor ſit angulo D G H, &
angulus
B G L maior angulo L G H;
erir an-
gulus D G B, multis partibus minor
angulo B G L.
Quocirca pondus per
lineam rectam B G E, demiſſu@m non feretur ad angulos ęquales, ſimilesue in
ſuperficiem terrę.
quod erat demonſtrandum. Idem dices, ſi per lineam

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index