Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
[Figure 151]
[Figure 152]
[Figure 153]
[Figure 154]
[Figure 155]
[Figure 156]
[Figure 157]
[Figure 158]
[Figure 159]
[Figure 160]
[Figure 161]
[Figure 162]
[Figure 163]
[Figure 164]
[Figure 165]
[Figure 166]
[Figure 167]
[Figure 168]
< >
page |< < of 403 > >|
1veneno carent, vt neque veſpæ, & alia
multa.
Theophraſtus
Ariſtoteli
præferendus
in his, quæ
ad ſerſum
pertinent.
3. Contr ad.
tr. 2. cont. 19
Animalia è
putri mate­
ria genita, non
manſueſcunt
propter 4.
cauſas.
Serpentum
mira magni­
tudo.
Serpentes
quadrupedes.
Serpentes cur
diu ſine cibo
viuant.
cauſa cur
ſerpentes in
immenſam
magnitudinem
creſcant.
Serpentes
parui cur
omnes perni­
cioſiſſimi.
Serpentes
non inue­
niuntur in
trifolio.
Tarantula.
Sed nihil mirabilius eo aranei genere,
quod vocant Tarantulam, qui demorſos
morte per lethargum occupat.
Remedium
palàm eſt ex muſica, quòd ad ſaltandum in­
citentur: nam ſaltando veternus diſcutitur,
ac cum eo ſimul venenum, quod natura
frigidiſſimum eſt.
Nam & apud Platonem
in Phædone inducitur quies Socrati à car­
nifice imperata, vt cicuta illum occidere
valeat.
Non igitur muſica, ſed labore ve­
nenum diſcutitur: at ad laborem incitantur
vario muſicæ genere.
Genus enim illud ve­
neni ſpiritus ad intima contrahit, naturali­
rer verò à muſica ſpiritus incitantur, vt in
equis, pueris, & ſtultis: quamobrem dupli­
ci ratione ab ea iuuantur.
Cur anima­
lia vencno­
ſa alis &
pedibus ca­
reant.
Cur igitur tam paucis animalibus pedes
habentibus venenum, atque illud perexi­
guum natura dedit?
quoniam ſi pedibus
valerent, nimis pernicioſa eſſent, ob id
etiam tarda, & puſilla ea genuit.
Aranea
in India occidentali ad poſſeris magnitu­
dinem creſcit, quùd natura hoc animal
( vt dixi ) ſit frigidum, quod etiam ex ve­
neni auxilio docuimus.
Sed ibi vt maior
eſt, eò minùs venenoſa.
Ea de cauſa nul­
lam auem venenoſam natura fecit: aut ſi
fecit, facietve, debile venenum illius
erit, vt veſpæ, aut non erit magna, aut
non frequens, & puſilla, aut in deſertis
locis habitabit.
Manifeſtum eſt igitur, cur
ſerpentes ſine alis & pedibus ſint.
Sed hoc ad finem pertinet: ratio quæri­
tur propria?
Diximus ſicca eſſe immodice,
quæ veneno prædita ſint, ob hoc cornua,
& vngues, & oſſa carni immiſcuit, nec
plumis ornauit, ſic enim ſiccius corpus ef­
finxit.
Ideóque & ſerpentum ſtercus ple­
runque bone olet, & lacertorum maximo­
rum, quos crocodileos vocant: hi ſunt
crocodilis magnitudine, & forma ſimiles,
& in India occidentali, alibi etiam, ſed ra­
riùs longè naſcuntur: anguibus quippe, qui
calicem quaſi depictum habent in fronte,
ſtercus optimè olet: nam odor ( vt dixi)bo­
nus à ſiccitate prouenit: at ſerpentes ( vt
dixi ) natura ſicca ſunt, ideò ſtercus eorum
optimè concoquitur tum ob viſcerum angu­
ſtiam, atque bene olet, hac cauſa.
Huius
generis etiam eſſe exiſtimantur duces vipe­
rarum, quæ ſub quercubus habitant: hos
referunt in capite candidam criſtam, ve­
lut coronam gerere.
Abundant in antris
ambuſtarum domuum etiam apud extre­
mos Sarmatas, adeò vt nouos habitatores
earum terreant.
Refert Olaus Magnus, ſer­
pentes euomere venenum varij coloris: ſi­
bique dum puer eſſet conſpurcatam ex eo
veſtem: nudóſque homines ab eis non at­

tingi.
Sunt & quibus ſpiritus procul adeò
redolet, vt moſchus videatur: atque hi in
orientali India inter Calecutum, & Cano­
nor.
Duplici autem ratione eadem, quæ
ſtercus ſpiritus redolet.
Sunt verò alij ibi
pernicioſiſſimi, qui ſtatim occidunt, Manda­
lique vocantur hi.
Porrò è viperarum ge­

nere ſunt, quoniam viperas appellamus per­
nicioſiſſimos ſerpentes.
Præſtantiſſimæ in
hoc genere ſunt, quibus caput latum, ca­
uumque, & in rhombi figuram diſpoſitum,
oculi viuaces, duoque dentes tantùm cani­
ni, vnguis in nare, vel cauda: cauda verò
breuis, breuéque corpus, cuius color luri­
dus, inceſſus, motuſque celer, & caput ere­
ctum.
Tales enim tranſeunte in mortuas

etiam veneno, carnem habent ad theriacæ
compoſitionem aptam.
Quædam enim ſunt,
quæ cum morte venenum amittunt, vt ra­
bidi canes, ſcorpiique: quædam ſeruant, vt
viperæ: neque enim aliter prodeſſe poſſent
carnes earum in theriaca, ſi omninò ex­
pertes fierent veneni.
Et vnde ab eſu ea­
rum excoriatio illa in elephantiaſi, ſi nihil
omninò ſeruatur virutis in illis?
Quibuſdam
verò contigit, vr cùm boues veneno ani­
malis enectos atque tumidos excoriarent,
conſimili correpti morbo interierint, alij
non ſine maximo labore euaſerint.
Videtur
autem contagium hoc deſcendere ad corpo­
ra putrefacta.
Sed in viperis alia ratio eſt:
nam potentia venenum manet, ob vehe­
mentem ſiccitatem, vt ſecurè tractare mor­
tuas poſſis, non edere.
In quibus verò non
caro tota, ſed pars ſolùm veneno affecta eſt,
vt in ſcorpiis aculeus, in canibus dentes,
hi cum morte venenum amittunt.
Fiunt verò
deteriores viperæ, aut regione, vt in Nu­
midia, vbi & ferociores ſunt, & pernicio­
ſiores, & ſcorpij ſimiliter: velut & mon­
tanæ nemoralibus: aliæ cibo, vt quæ ra­
nis rubetis, quas buffones vocant, veſ­
cuntur.
Inficitur enim ſanguis alimento,
tum membra: ſed magis omnibus ſaliua fit
peſtilens, vnde inuentat ratio ſagittas in­
ficiendi veneno.
Dentes autem pro ſagit­

tis habentur.
Ob ſiccitatem etiam arida cu­
tis exuitur verè ab ipſis, vocantque ſene­
ctam.
Contingit enim illis, quod & homi­
nibus elephantiaſi laborantibus, ſcilicet vt
ex vapore corrupti humoris curis, ſiccet ac
eleuetur.
Ob id verè exuunt illa diuturna
fame, ſiccati.
Fames enim ſiccat corpus,
humoriſque corrumpit: initium autem à
capite faciunt.
Quoniam verò viperarum ha­
bitus ſecundùm naturam ei, qui elephanti­
cis præter naturam ineſt, ſimilis eſt neceſſe
eſt, viperarum carnes elephantiaſim patien­
tibus auxilio eſſe, ſicut comitialibus aſino­
rum, ceruorum bile perfuſis.
Senecta an­
guis ſi oculi confricentur ſingulo mane, ne­
gant omninò corripi hebetudine viſus, aut
ſuffuſione.
Sed vt minùs verum, ita magis
mirum crematam ſenectam, dum Luna ple­
na luminibus in prima Arietis parte fuerit
cinerémque collectum ſi inſpergatur capiti
ſomnia terribilia mouere.
Si ex eo cum aqua
diluto facies lauetur, terribilem videri: ſi
ſub lingua teneatur: ſapientem & eloquen­
tem: ſi ſub planta pedis, gratioſum coram prin­
cipibus ac magiſtratu.
Serpentum verò qui­
cunque etiam vel in cauda vulgulam, vel in
fronte cornu habent, immodicè ſicci ſunt, at­
que ideò pernicioſiſſimi.
Vt igitur ſerpentes
veneno præditi eſſent, pilis, plumis, cruribus,
aliiſque carere debuerunt, & parum etiam
bibere his neceſſe fuit, & vt oculi ruberent,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index