Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

Table of figures

< >
< >
page |< < (132) of 300 > >|
159132De Mundi Fabrica,
Locus macularum.
EAs aut propè Solem, aut Soli contiguas cum eo reuolui, hæ rationes videntur conuincere. Primo quia
nullam reſpectu Solis patiuntur parallaxim;
vbiq; enim terrarum eadem macula ſpectatur in eodem ſo-
laris diſci loco, nam Romæ, Ingolſtadij, Bruxellæ, loco adeo diſſitis, eadem macula viſa eſt in medio, v.
g.
ſolaris diſci, vt teſtantur obſeruationes Galilæi, Apellis, & aliorum. quod ſi a Sole ſatis diſtarent, in locis
borealioribus, vti ſunt Ingoiſtadium, &
Bruxella, videretur eadem macula infra ſolaris diſci medium, quæ
Romæ in medio viſa eſt, vt naturam parallaxis intelligenti manifeſtum eſt.
Secundo ſi à Sole multum di-
ſtarent, vlderentur etiam quando ſunt ad Solis latera, ideſt, antequam inter Solem, &
nos, interpone ren-
tur, ſeu antequam eſſet ſub Sole;
quia ibi eſſent illuminatæ, quate non ſecus, ac Mercurius & Venus, ſeſe
ibi in conſpectum darent.
Numerus, & magnitudo macularum.
NVmerus earum incertus ac varius eſt. plurimas aliquando conſpexi, ac numeraui 33. aliquando tres tan-
tum, vel quatuor.
Magnitudo quoq; varia eſt. maximas puto æquales ferè toti terræ, mediocres æquales ſaltem toti Euro-
pæ, aut Africæ.
minimas Corſicæ aut Sardiniæ. nam diameter Solis apparens maior eſt diametro terræ 5 {1/2}.
in figuris autem obſeruationum Galilæi, quædam macula occupat partem ſeptimam diametri Solaris; terre
vero occuparet quintam circiter partem, vnde conuincitur eam fuiſſe paulò terram minorem.
Corollarium, an ſint Stellæ.
QVæri ſolet ſint ne in ſtellarum numerum recenſendæ. verùm communiter negant: primo quia ſunt ſi-
guræ irregularis, ſtellæ vero rotundæ.
Secundo quia propriam non ſeruant figuram, ſtellæ vero maxi-
mè.
Tertio quia eædem nunquam reuertuntur, contra vero ſtellæ. Quarto quia aliæ ncuæ in facie
Solis oriuntur, aliæ vero inibi extinguuntur;
aliter vero ſtellæ. Quinto tandem, ſtellæ ſunt lucidæ, hæ ve-
ro nigricantes, &
obſcuræ.
Plura de hiſce maculis, & quidem ſcitu digna apud P. Chriſtophorum Scheiner Societate noſtræ in ſuo
Apelle poſt Tabulam latente, &
in Epiſt. Galilæi Italicis de hiſce maculis ſolaribus: necnon in Opticis P
Aguillonij pariter noſtræ Societatis.
Et nouiſſimè in magno lib. Scheineri eiuſdem de Maculis ſeu in roſa V@ſina.
LIBER VNDECIMVS
DE MERCVRIO.
De loco Mercurij. Cap. I.
CIrca Solem tanquam centrum, cæteris quinque Planetis propius Mercurij ſtella cir-
cuit, cuius Hieroglyphicum, quo ſæpe Aſtronomi breuitatis cauſa vtuntur, eſt Ca-
duceum, erat enim Caduceum Mercurij virga, quam Ægyptij in ſpeciem duorum
draconum figurauerunt, qui parte media ſui voluminis ſibi colligantur, ſummiſque
partibus in modum circuli reflexi oſcula iungunt, vti ſuperior nota vtcumque re-
fert.
Non ſolum autẽ recentiores Aſtronomi Mercurium, & Venerem circa Solem
circuire depręhenderunt;
verum etiam vetuſtiſſimi, vti Vitruuius, & Martianus Ca-
pella tradunt.
ille enim lib. 9. cap. 4. ſic ſcribit; Mercurij autem, & Veneris ſtellæ
circa ſolis, Solem ipſum, vti centrum itineribus coronantes, regreſſus faciunt, &
c.
Alter vero lib. 8. Philologiæ hæc habet, Venus, & Mercurius, licet ortus & occaſus
quotidianos oſtendant, corum, tamen circuli terras omnino non anibiunt, ſed circa Solem, laxiore ambitu,
circulantur:
denique ſuorum circulorum centrum in Sole conſtituunt, ita vt ſupra ipſum aliquando, infra
plerumque propinquiores terris ferantur.
Recentiores etiam omnes accuratiffimis obſeruationibus, eius pa-
rall.
xim explorantes, eum planetarum omnium Soli proximnm, Solemque ſuo gyro complectem aſſerunt.
Præterea cum ſtatuant planetas quinque circa Solem circuncuſare, ſequitur eos cæteris illi viciniores, eſſe
qui minus ab eo digrediuntur;
atqui Mercurius minus omnium ab eo recedit, minoremque circulum deſcri-
bit, ergo omnium Soli proximus.
Tandem, cum maculæ, vt vidimus; & Venus, vt videbimus, Solem circum-
dent, conueniens admodum eſt idem de Mercurio exiſtimare;
cum vero a Sole pluſquam maculæ, minus vero
quam Venus digrediatur, ideo rectè inter vtraſque collocari debet.
Porrò cum eum circa Solem, vti centrum
circumire ſtatuamus, deſcribet neceſſario circa Solem epicyclum, in quo modo ſupra, modo infra Solem exi-
ſtet, ac propterea varia erit eius a terra diſtantia.
centrum epicycli eius erit in Sole, quare epicyclus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index