Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665
page |< < of 248 > >|
1ejuſdem cum lapide molis competit; at verò pars aëris, quæ in medio aëre
per Horizontalem movetur, cum aliis ſibi ſubjectis, & impoſitis, gravitatio­
ne communi gravitat.
Antim. Per vos mihi liceat, breve Parergon interferete, vt hæc meliùs
intelligantur.
Corpus, quod eſt in medio, vel ejuſdem eſt cum medio gra­
vitatis, vel majoris, vel minoris; ſi minoris, innatat medio; ſi majoris, im­
mergitur; ſi æqualis, in quocunque loco illud colloces, ibi manet: porrò
corpus humido innatans, gravitatione communi cum ipſo medio gravitat;
cujus rei luculentum exémplum, vel experimentum attuliſti, Auguſtine; nem­
pe totum illud vas appenſum 25. libr. pendit, ſive lignum quieſcat, ſive flu­
ctuet; ſive in fundo vaſis atte retineatur; ſive ſurſum emergat; ſive per
Horizontalem feratur: Et verò vbi nihil propriæ & ſingularis gravitatio­
nis retinet, in communem gravitationem totam ſuam vim refundit; hinc
manus ligno innatanti ſuppoſita nullum pondus ſentit, niſi fortè illud tan­
tulum attollas, vel filo ex parte immerſum ſuſtineas; tunc enim vas ipſum
minùs pendit; v.g. ſi dum lignum ex parte immerſum ſuſtines, ſentis trium
libr.pondus, vas 22. libr.
tunc erit; hinc ſi vas dextrâ, lignum verò filo ap­
penſum ſiniſtrâ ſuſtineas, vtraque ſimul totum pondus, ſed qua propor­
tione plus ligni ſiniſtra ſuſtinet, eadem in vaſe dextera minus pondus ſu­
ſtinet: porrò ſi corpus aqua gravius ſit, v.g.plumbum, haud dubiè immer­
gitur, ſit v.g, idem vas 20. libr.ſit pila plumbea 10. libr.
vbi hæc fundum
vaſis attigit, totum vaſis pondus erit 30.libr.at ſi vas pendatur eo dumtaxat
tempore, quo pila plumbea per aquam deſcendit, ſupra 20. libr.
illam tan­
tum ponderis acceſſionem ſenties, quam aqua, vt ſic loquar, plumbo detra­
hit, æqualem ſcilicet ponderi portionis aquæ, ejuſdem molis; ſupponamus
autem gravitatem plumbi eſſe decuplam gravitatis aquæ, vas erit 21. libr.
idem ſiet, ſi pila omnino immerſa filo ſuſtineatur. Hinc duo Paradoxa facilè
deducetis; primum ſit, corpus leve, quod ſurſum per mediam aquam vaſe
contentam emergit, magis gravitat in eum, qui vas ipſum ſuſtinet, quàm
corpus grave, quod per mediam aquam deorſum fertur: ac proinde corpus
levius majorem vim gravitationis exerit, quàm gravius; hinc quò plus ſin­
gularis gravitationis corpus retinet intra medium vaſe contentum, mino­
rem vim facit adversùs illum, qui vas ſuſtinet; & quoad vim ponderis, perin­
de eſt, ſive prædicta pila plumbea liberè per aquam deorſum eat, ſive aquæ
immerſa & filo appenſa ſuſtineatur; contra verò quò minus ſingularis gra­
vitationis corpus retinet, eò magis gravitat in eum, qui præfatum vas ſu­
ſtinet.
Alterum Paradoxum eſt: Quiſquis prædictum vas portat, præter 20.
libr. aquæ 1. libram plumbi ſuſtentat, quamvis alioquin plumbum immer­
ſum & filo appenſum ab infinita potentia ſuſtineatur; quia ſcilicet me­
dium 1/18 gravitationis plumbo detrahit, ſcilicet 1. libram: cùm igitur ille
aëris tractus, qui à vento igitur, nihil propriæ gravitationis retineat, ſed to­
tam in communem conferat, quamvis per diverſas lineas ſurſum deorſum­
ve, dextrorſum aut ſiniſtrorſum à vento agatur, nullam tamen proprij pon­
deris jacturam facit, ſed totam illius vim ac niſum exerit gravitatione com­
muniquare hoc nodo ſoluto, vide, an quidpiam aliud occurrat, quod nobis
opponas.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index