Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
151
151
152
152
153
153
154
154
155
155
156
156
157
157
158
158
159
159
160
160
< >
page |< < of 1055 > >|
1
fluentem & fluxum formæ, dicentes, ſi motus accipiatur vt forma fluens, id eſſe quod hîc aſſeue­
rat Ariſtoteles: nam ſic motus eſt forma imperfecta, dum acquiritur, differens, ſcilicet, à forma
perfecta, quòd plus minusue ad illam accedat; ſed ea tamen à fluxu non abſoluitur, nec fixa eſt,
aut permanens; itaque verbali ſignificari ſolet veluti calefactio, cùm cęteroquin habitus & for­
ma nomine ſignificentur, vt calor atque caliditas; & quoniam ex actu potentiaque.
conſtat, hæc
verò ordine quodam pertinent ad plura prædicamenta; ita etiam motus erit ad totidem, eadenque.
prædicamenta referendus, ob eamque. rem non erit vniuocus. hoc verò pacto conſiderari ipſum
& definiri volunt 3. Phyſ. in qua ſanè re non ſunt diſcordes ipſi & Alexander.
Quòd ſi motus,
vt fluxus formę ſpectetur (quid autem id ſibi velit, mox explanabimus) tum inquiunt eſſe per ſe
genus, & ad vnum certum genus ab Ariſtotele referri, vel ad ea quæ ſunt ad aliquid, vel etiam ad
paſsionem & qualitatem; tametſi teſtatur Auerroës ipſum referri ad paſsionem ſecundum for­
mam, hoc eſt, ſecundum figuram dictionis.
Verùm luſtranti mihi varia loca Ariſtotelis, ſubue­
nit, motum nonnunquam reuocari ad quantum, aliàs haberi paſsionem.
& cùm ſit paſsio re ve­
ra, veluti poſteà dicetur, diſcedo libenter ab Auerroë aſſerente ipſum eſſe paſsionem ex figura di­
ctionis, referri verò motum ad quantum per accidens teſtatur ipſemet Ariſtoteles.
a Non poſ­

ſum verò non admirari nonnullos qui putant viam in formam, quatenus eſt huiuſmodi, ab actu

illo potentiæ diſtingui qui deſcribitur ab Ariſtotele & in definitione motus vſurpatur; ſicut &
alios qui putant motum eſſe in quanto, quali, cęterisque.
generibus vt in ſubiecto. cùm actus & po­
teſtas ſint elementa prędicamentorum, è quibus non eſt probabile quicquam conſtitui, quod in
eo prædicamento ſit accidens, ſed potius pars.
Nam motus re vera eſt forma illa imperfecta quę
ſcilicet eſt cum fluxu.
Quanquàm non negauerim motum qui eſt ſecundum aliquod accidens,
ineſſe vt accidens, in ſubſtantia.
imitatur enim illud prædicamentum, ſecundum quod eſt. Ne­
que tamen verebimur, licet actus & poteſtas ſint elementa, ne fortè motus qui eſt actus quidam,
ſit & ipſe elementum.
actus enim & poteſtas ſimpliciter ſunt elementa: at motus actus quidam
eſt, & potentiam continet, non ſimpliciter, ſed quodammodo.
Proptereà motus non eſt princi­
pium, veluti neque illa quæ ex actu & potentia conſtant.
C
D
a Lib. de
Mem.
b Præd.
E
Ratio I.
II.
F
III.
G
H
A
a 5. Met.
B
Thomiſtarum de natura motus ſententia recitatur. Cap. VI.
QVONIAM verò quidam ex iunioribus fauent partibus D. Thomę, eiusque ſententiam,

quia communem reputant, ſumma diligentia explanant: nos eorum dicta colligamus in
pauca, atque pro virili noſtra diiudicemus.
Ita igitur ipſi rationem formalem motus inueſtiga­
turi more conſueto primùm partiuntur ipſum in formam fluentem & fluxum formæ: atque re­
ctè, ni fallor, licet vtraque re ſint eadem, ratione tamen diſtinguunt, formam fluentem in illo ge­
nere collocantes in quo eſt forma quæ per motum comparatur: ſicut enim forma ipſa eſt quali­
tas, vt albedo, ſic poteſtas & via in hanc formam qualitas ſit, neceſſe eſt ad idem prędicamentum
actu & poteſtate pertinentibus.
Eſt autem forma hæc fluens, forma imperfecta quæ tendit in
ſuam perfectionem: ſed in hac animaduertitur quidam fluxus & extenſio qui eſt progreſſus ille
formæ ab imperfecto ad perfectum; ſe habet autem ad formam fluentem, quemadmodum for­
ma ad materiam.
eſt verò fluxus hic medium & via per quam forma ſubiecto accedit, atque ma­
teriæ.
& hæc, inquiunt, eſt ipſa ratio motus in qua diuiſio ineſt quoquo pacto: puto verò tacitè
id ſignificari; quia diuiſio ſit propria affectio quanti: quapropter etiam motus referatur ad quan­
tum
, tanquam ad ſuum genus.
Sed enim, ratio diuiſionis in motu, cùm ſit multiplex, vt ea quæ
dicuntur, melius intelligi queant, exponendum eſt de partibus diuiſionis quæ pertinent ad mo­

tum, vt eam modò pertractemus quam D. Thomas accommodat ad inſtitutum.
Inquiunt rationem
diuiſionis peti primum à ſubiecto; cùm verò ipſum ſit duplex, vel id de quo prædicatur moueri
vt Socrates, vel id ſecundum quod fit motus, atque hoc diſtribuatur in quatuor pręcipua genera,
ſubſtantiam, quantum, quale & vbi; eſt in Socrate primùm ea ratione diuiſio, quia eum ex ma­
teria conſtet, quantum per ſe eſt: ex quo ſępe efficitur, vt non ex toto, ſed ex parte moueatur.
verbigratia, primùm oritur cor, mox cerebrum, poſteà lingua, ſic afficitur aqua primùm ex ea
parte qua tangitur ab igni; vnde exortum eſt duplex mutationum genus: alterum quod fit per
partes ſucceſsiuè: atque alterum quod fit omni ex parte ſimul velut aquæ congelatio & concre­
tio lactis, quæ ſanè diuiſio reſpicit quantum per ſe.
Prætereà ſic diuidi poteſt quælibet forma:
quoniam varios gradus ac terminos aſſequi poteſt.
ſic dum fit Socrates eſt primum planta, dein­
de animal, vltimo loco homo & in incremento primùm quantitas anguſtis terminis clauditur,
exinde contrahit ampliores.
Et hæc diuiſio perſpicitur in ipſo quali: proinde notatur illis no­
minibus, quibus ſignificantur termini qualitatis, nimirùm gradibus.
Potiſsimè verò diuiſionis
ratio perſpicitur in ipſo vbi; quandò prædicamentum hoc continet locum qui per ſe quantus eſt,
& latio materialiter accepta, ſiue vt forma fluens, eſt quidam locus, ſeu potius vbi quoddam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index