Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
151
151
152
152
153
153
154
154
155
155
156
156
157
157
158
158
159
159
160
160
< >
page |< < of 303 > >|
1maiorem arcum brachium ipſum efficit; magis nimirum
prius retrocedendo, magiſque poſtea antrorſum ſe exten­
dendo, atque in fine extenſionis è manu miſsilia dimitten­
do.
Alioqui niſi manus imò etiam brachium ſimul cum il­
lis antea moueretur, nec impetum inferre, nec proijcere
ipſa valeret.
Quare cum ait Ariſtoteles, nullam antecede­
re commotionem in proiectione, quæ fit ſola manu, intelli­
gendus non eſt de commotione immediata coniuncta, &
quaſi eſſentialiter pertinente ad eundem actum proiectio­
nis: ſed de commotione diſpoſitiua accidentali, & quaſi re­
mota ad ipſum actum iaculandi, vt eſt præcedens illa irro­
tatio, & agitatio fundæ.
Congruuntque verba ipſius, nam
ad probandum, commotum miſsile proijci à funditore, ait:
funda enim circulo ſubinde rotans id iaculatur.
Quod certè vim argumenti ipſius Ariſtotelis non labe­
factat, tum quia etſi nunquam abſque comitante aliquo
motu proximo ipſius manus iaciantur proiecta, ſæpè tamen
iaciuntur abſque præuio motu remoto, quo nunquam ca­
rent miſsilia, quæ funda mittuntur: tum etiam, quia eadem
ſaltem procedit ratio à minori ad maius, nimirum vt quo
magis in motu eſt aliquid, eò facilius adhuc vlterius alio ſu­
peraddito impulſu procurrat.
Quare cum magis in motu
ſit miſsile, quod funda rotatur, quàm quod manu vnico, ac
breuiori arcu cietur, rectè concluditur longè facilius funda,
quàm manu vlterius mitti.
Nec obſtat, funditores tardè po­
tius quàm citò fundam irrotare, ac brachio circumferre;
Nam id faciunt, vt aptius erga deſtinatum ſitum ipſa irrota­
tio dirigatur, aptiuſque brachium paulatim procedendo di­
ſponatur, antequam miſsile ab eo totis viribus proijciatur.
Altera verò cauſa propoſiti experimenti, quam Ariſtote­
les aſsignat, eaque potior eſt, quia in fundæ vſu manus (ſeu
potius pars vbi brachium humero iungitur, vt optimè Bal­
dus adnotauit) conſtituitur quaſi centrum circuli deſcripti
per eius motum, funda verò (ſcilicet ſimul cum brachio)
ſe habet tanquam linea, quæ à centro ad peripheriam ex­
tenditur.
Quanto autem productior, ac longior eſt linea,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index