Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Table of figures

< >
[Figure 1]
[Figure 2]
[Figure 3]
[Figure 4]
[Figure 5]
[Figure 6]
[Figure 7]
[Figure 8]
[Figure 9]
[Figure 10]
[Figure 11]
[Figure 12]
[Figure 13]
[Figure 14]
[Figure 15]
[Figure 16]
[Figure 17]
[Figure 18]
[Figure 19]
[Figure 20]
[Figure 21]
[Figure 22]
[Figure 23]
[Figure 24]
[Figure 25]
[Figure 26]
[Figure 27]
[Figure 28]
[Figure 29]
[Figure 30]
< >
page |< < of 360 > >|
1tates acquiſitæ ſe habent vt emenſa spatia:
Igitur in motu accelerato grauium decidentium neceſſe est
ſpatia decurri temporibus æqualibus in ratione continuò
dupla.
Nimirùm, vt ex ſerie ſuperioris Epiſtolæ patet, factum eſt
initium ab Aſſumptionis confirmatione, dum in Galileum
diſputatum eſt; tum gradus ad eiuſdem-met Aſſumptionis pro­
bationem factus, dum palmare illud Bilancis Experimentum
eſt narratum; ac tandem ventum ad probandum conſequutio­
nem Propoſitionis, dum explicitus est conatus circa Rationem
ſpatiorum duplam, quæ eadem concluſio fuit Demonſtrationis.
A p 93. in 97.
AD ART. VI. VII. VIII. De Motus
æquabiliter accelerati Definitione.
Conſtat ſemper, quam Galileus Definitionem tradidit.
Neque enim poſſunt velocitatis gradus per triangulorum re­
præſentari baſeis, ſi per parteis laterum repræſententur ſpatia,
vt R. P. vult; tum quòd nulla habita temporis mentione in­
telligi poßit difformitas mira; tum quòd gradus ſemel acqui­
ſitus aut perire debeat, aut nihil agere, neque poßit duplum
illius, qui acquiritur; tum quòd ſit futurum vt ſecundo tempo­
re octo penè spatia primo æqualia percurrantur.
Confundit
R. P.
Vniformitatem cum Proportione, dum progreßiones
Geometricas non minùs eſſe vniformeis, quàm Arithmeticas
vult: ac in eadem rursùs incidit Incommoda, dum in difformi
Triangulo vult iteratò spatia per laterum parteis, potiuſ quàm
per triangulos interceptos repræſentari. A p.
97. in 1. 0.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index