Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 145 > >|
1ad ictum inclinati, quia non per centrum grauitatis ſeu impul­
ſus ſecatur à lineà hypomochlij; erit ratio Plagæ, quam habet
in hypomochlio quies. quæ tantò eſt minor, quantò velociùs
centrum grauitatis à plagâ ſe abducit.
Quòd ſi ergo DF ſit
mora plagæ perfectæ, atque huius impulſus quadratum DF; erit
DC tempus uelocitatis motus, & huius quadratum impulſus:
reliquum ergo quadratum FC à percuſſione ſeu plagâ, impul­
ſum dabit à reliquo tempore menſuratum. propterea quod
quadratum FD ſit æquale duobus quadratis CD. CF: ac pro­
inde mora percuſſionis complementum CD ad ſinum
totum.
Eodem modo ſi plagam metiamur fientem morâ æ­
quali C Flateri eiuſdem quadrati, erit huius complementum
mora impulſus reliqui.
Atque ex his Soluitur illa dubitatio,
quam ob rem prop: 13. impulſu & grauitate, horumque diuiſi­
one utamur ceu lineâ rectâ, aut parallelogrammo: propoſi­
tione autem 32. & 33 motum comparemus ut quadrata.
quia nimirum hic impulſum ut fientem, ac proinde iuxta mo­
dum menſuramque plagæ expendimus.
Non enim à percuſſi­
one idem eſt impulſus: ſed illa portio, quæ percuſſit, illi de­
cedit: Alius verò huic æqualis & oppoſitus à percuſſo rege­
neratur: & cum reliquo impulſu in ordine ad motum medium
miſcetur.
Neceſſe ergo inter ſe conferri, ut illorum tempo­
rum, in quibus producuntur, quadrata.
At uerò prop: 13.
Impulſum ſeu grauitatem in facto eſſe, & à centro grauitatis, in
quo eſt collecta, ſui replicatione in vectem æqualiter fuſam:
quam fecat bifariam linea hypomochlij in partem motam &
quieſcentem.
Hæc autem nullam inducit plagam: verùm
continuò in hypomochlio quieſcit, & in ordine ad motum pro
nullâ habetur.
Vnde augmenta velocitatis motus fiunt absque
ullo ad eam reſpectu.
Neque enim motu inualeſcente augetur illa
grauitas in hypomochlio quieſcens: quòd linea hypomochlij

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index