Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 241 > >|
1 Discidio redeunt in corpora materiai.
Postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
In gremium matris terrai praecipitavit:
At nitidae surgunt fruges ramique, virescunt
Arboribus; crescunt ipsae, fetuque gravantur.

Hinc alitur porro nostrum genus, atque ferarum:
Hinc laetas urbes pueris florere videmus;
Frundiferasque novis avibus canere undique silvas.

Hinc fessae pecudes pingues per pabula laeta
Corpora deponunt; & candens lacteus humor
Vberibus manat distentis.
hinc nova proles
Artibus infirmis teneras lasciva per herbas
Ludit, lacte mero mentes perculsa novellas.

Haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur;
Quando aliud ex alio reficit natura; nec ullam
Rem gigni patitur, nisi morte adiuta aliena.

Nunc agesis, quoniam docui non posse creari
De nihilo, neque item genitas ad nihilum revocari:
Nequa forte tamen coeptes diffidere dictis;
Quod nequeunt oculis rerum primordia cerni;
Accipe praeterea, quae corpora tute necesse est
Confiteare esse in rebus, nec posse videri.

Principio venti vis verberat incita portus,
Ingentisque ruit navis; & nubila differt:
Interdum rapido percurrens turbine campos
Arboribus magnis sternit, montisque supremos
Silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
Cum fremitu, saevitque minaci murmure ventus.

Sunt igitur venti nimirum corpora caeca;
Quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
Verrunt, ac subito vexantia turbine raptant.

Nec ratione fluunt alia, stragemque propagant;

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index