Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus, seu regula sphygmica ad celeritatem et tarditatem pulsuum, 1639

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 129 > >|
1
V.
Perfectio intenſiua augetur eo modo, quo triangu­
lum ſibi ſimile manens.
QVia perfectio intenſiua non abſque; motu fit, ac pro­
inde in aliquo tempore: ſupponatur illud tempus,
quo calor verbi gratia perficitur in quo cunque; gradu, eſ­
ſe æquale lineæ af: & diuidatur æqualiter in minuta ab.
bc. cd. de. ef: quia ergo in ſingulis minutis majora fiunt
hujus perfectionis in crementa, ſi in primo minuto ab
perfectio intenſiua ſit æqualis bg, erit in minuto ſecun­
do bc major quam bg, & in tertiò minuto cd major
quam ch: dico hujuſmodi incrementa eſſe ſimilia inter
ſe, ac proinde eo modo augeri, quo triangulum ſibi ſi­
mile manens.
Quia enim hæc perfectio continuò au­
getur, & veluti lateſcit ex illo puncto quietis; natura
autem uniformiter agit, ſibique; ſemper eſt ſimilis, erunt
quoque; ſimilia incrementa: Sicuti ergo perfectionem
ſummam in tempore af æqualem lineæ fl, ita in hujus
temporis ſemiſſe: perfectionis ſemiſſem producet: igi­
tur ut tempus af ad perfectionem fl, ita tempus ac ad
perfectionem ek hoc eſt ut latus af trianguli afl ad la­
tus fl, ita latus ae trianguli aek ad latus ek; ac proinde
ſimilia erunt triangula afl. aek. perfectio ergo intenſi­
ua augetur eo modo, quo triangulum ſibi ſimile manens.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index