DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 288 > >|
1in hoc genere operæ ſpecimen aliquod darem.
Verùm quò facilius totius operis ſubſtructio
ad faſtigium ſuum per duceretur, nonnulla quo­
què de libra fuerunt pertractanda, & præſer­
tim dum vnico pondere alterum ſolum ipſius
brachium penitus deprimitur: que in re mi­
rum eſt quantas fecerint ruinas Iordanus (qui
inter recentiores maximæ fuit auctoritatis) &
alij; qui hanc rem ſibi diſcutiendam propoſue
runt.
opus ſanè arduum, & forſan viribus no­
ſtris impar aggreſsi ſumus; in eo tamen digni, vt
noſtros conatus, & induſtriam ad præclara ten
dentem bonorum omnium perpetuus applau­
ſus, approbatioq; comitetur; quòd ad ſtudium
tàm illuſtre, tam magnificum, tam laudabile
contulimus quicquid habuimus virium.
quod
ſanè qualecunq; ſit, tibi celeberrime PRINCEPS
nuncupandum cenſuimus; cuius ſanè conſilij,
atq; inſtituti noſtri rationes multas reddere in
promptu eſt: & primùm hæreditaria tibi in fa­
miliam noſtram promerita, quibus nos ita de­
uictos habes; vt facilè intelligamus ad fortunas
non modò noſtras, verùm & ad ſanguinem, &
vitam quoq; pro tua dignitate propendendam
paratiſſimos eſſe debere.
Præterea illud non
parui quoq; ponderis accedit, quòd à pueri­
tia literarum omnium, ſed præcipuè mathe­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index