Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 158 > >|
1anticus fit, pes dexter non proptereà regreditur, ſed ex­
ſpectat hærendo terræ, donec ille è terra ſublatus, ter­
ram denuò contigerit; ita profectò ſiniſtram manum,
quæ dextrum pedem imitatur, tempore eodem non re­
gredi, ſed exſpectare, hærere que in aëre medio, quovſque
manus dextera cum ſiniſtro pede quietem aſſequatur.
Et conſequenter, Quemadmodum dextro pede conſi­
ſtente, factoque vt centro, ipſum crus dextrum ad vſ­
que coxendicem non retrorſùm abducitur, ſed ſenſim
inſtar radij, ex ſitu poſtico anticum acquirit; ita planè
bracchio ſiniſtro, quod exquiſitè pedem dextrum imi­
tatur, contingere.
Quo loco meditare quæſo admira­
bile artificium.
Videlicet pes, & coxendix duo quædam
alternis ſunt centra, quæ alternatim quoque duos arcus,
ſeu circumferentiæ portiones, eodem ſemper crure, vt
radio communi intercedente, deſcribant.
Et quia ni­
hilominùs coxendice non eleuata, dum pro centro eſt,
pes arcum deſcribens proſcindere terram non potuit;
ideò medium crus fuit articulatum; vt flexurâ ad genu,
ſeu poplitem factâ, pes deſcriberet arcum ſupra terram.
Quemadmodùm etiam, quia pede non depreſſo co­
xendix arcum deſcriptura, fuiſſet nimiùm attollenda;
corporiſque truncus nimiùm ſubuehendus, ſi crusto­
rum rigidum fuiſſet; idcircò flexura eadem interceſſit,
quæ temperaret huiuſmodi arcum: facto intereà eodem
genu nunc centro, nunc extremo radio arcus ſuos, reſ­
pectu tam tibiæ, quàm femoris, ſeu dum flectitur, ſeu
dum tenditur, deſcribente.
Meditare etiam motus æ­
quabilitatem, qua corporis truncus intereâ incedit, &
ad quam aliunde tam prolixitas, quàm flexilitas pedum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index