Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663
page |< < of 403 > >|
1Hac de cauſa nulli fermè piſces venenoſi:
quòd ſi ſint ſicciſſima parte tales ſunt, vt
lepores marini felle, & ſpinis aranei piſces.
Quinetiam veſpæ, aculeo, quòd ſicciſſima

pars earum ſit.
Indicio rurſus eſt quantum
poſſent afferre perniciem animalibus cæte­
ris, ſi vel curſu, vel volatu valerent ſerpentes,
quòd præter tigridem nullum animal fermè
rapax pernix fuit: & in regionibus vbi ia­
culi arbores aſcendunt, vix homines poſ­

ſint habitare.
Multæ verò in ſerpentibus non
ſecùs ac in piſcibus, variæque formæ, adeò
vt hac varietate freti quidam noſtris tem­
poribus, auſi ſint oſtendere ſerpentem pe­
dibus duobus, capitibus ſeptem: velut in
Apocalypſi legitur: medium quidem caput
longius, craſſiúſque, reliqua vt æqualiter ab
illo diſtabant paria atque æqualia: vt verò
magis recedebant ab illo, ſic etiam colla
erant tenuiora ac breuiora.
Capita quidem
viperarum, oculi poſt aures, hiatus maximus,
dentes caninis dentibus ſimillimi, ſed gra­
ciliores, anteriores autem exigui cum his,
qui à lateribus ſunt longioribus: lingua la­
ta, vt homini, capútque humano capite ſi­
mile: cutis duriſſima, continua, cum ſudibus
cartilagineis velut in ſturione maculoſa.
Colla inter ſe diuiſa è corpore prodibant.
Cauda dimidio longior corpore toto, ſer­
pentum caudæ ſimilis.
Pedes parui, longis
vnguibus: magnitudo cuniculi: ſub ventre
candidus, in dorſo citreus ad vnguem, id eſt,
viridi diluto, palearíque intermiſtus.
Adde­
bant inuentos viuos, & vtriuſque ſexus: ſed
cùm ego commentum eſſe exiſtimarem, hac
ductus ratione, quòd duo principia in ani­
mali eiuſdem generis, aut plura multò mi­
nùs eſſe nequeant, ac fictitiam hydram, vir

doctus Ioannes Meona Piſanus rem mihi
totam aperuit.
Mantuæ ſcilicet diſfectum
narrabat hoc monſtrum, fictúmque inuen­
tum.
Quanquam neſcio quodnam maius mi­
raculum dici debeat, an naturæ produxiſſe,
an artis tam appoſitè finxiſſe.
Tantum po­
teſt auri ſacra fames.
Sed an animali duo,
aut plura poſſint eſſe principia, à pluribus

dubitatum eſt: quia Salamandra animal no­
tiſſimum, & lacertæ fermè ſimillimum, quod
in fontibus, maceriis murorum & ſub terra
inuenitur. (Eſt autem frequentiſſima in Ita­
lia, maximè prope Patauium, vbi aliquando
tranſiens riuulorum fundum, non ſecùs ac
lapillus conſperſum vidi) maculoſo colore,
& lurido, cauda verò ſerpentis fermè, quæ
etiam paruis ignibus admota vix ſentit, &
humore effuſo illos reſtinguit per medium
diuiſa parte anteriore antè progreditur, po­

ſteriore autem retrorſum incedit: ob id verò
duo credita eſt, habere motus principia.
Sed
quomodo animali duo poſſint eſſe principia
motus, & quomodo non apertè demonſtran­
dum eſt.
Itaque monſtra quædam duplici
capite naſci nihil prohibet, quandoquidem
etiam pueri tales quoque inuenti ſint, vt in­
frà docebimus.
Quod autem natura in ho­
minibus quibuſdam facit, in imperfectis ſpe­
ciebus poteſt efficere.
Oſtenſum eſt autem
ſuprà ſpecies eſſe monſtrificas, genitas qui­
dem ab his animalibus, quæ à putredine ge­
nerantur.
Sunt igitur talia ad ſimilitudinem
ſpeciei, ſed non ſunt, verùm animalia à ge­
nerationis principio mutila Impoſſibile
enim eſt, naturam non rectè iuxta finis ra­
tionem operari, ſi nullo prorſus medo impe­
diatur.
Eſt igitur fortuitum inueniri animal
duplici capite, quamuis ſit in pluribus ani­
malibus ſecundùm eandem formam.
Nam
talia omnia ab eiſdem ſpecie generantur, &
ab his, quæ in eodem deficiunt inſtrumento.
Sed ſalamandræ neque monſtra ſunt, neque
ſui motus habent plus quàm vnum princi­
pium: verùm cùm diuiduntur, imaginatri­
cem virtutem habent imperfectiſſimam.
Quid mirum cùm dum valent, ſint hebetis
ſenſus?
exterioris dico: quid de interiore di­
cendum eſt?
Cauſa igitur huius inceſſus eſt,
quòd cùm imaginatricem habeant debiliſ­
ſimam, hæcautem virtus dolorem, & malum
effugere docet, vtraque pars autem dolo­
rem ſentit, vbi præciſum eſt corpus, & al­
tera ab altera diuiſa, anterior igitur verſus
poſteriorem vulnus habet, poſterior verſus
partem anteriorem: quare vt dolorem vtra­
que pars effugiat, anterior anterius moue­
bit, poſterior poſterius: ob ídque ſpeciem re­
fert animalis duo principia motus habentis.
Nullum igitur animal niſi monſtrificum, &
natura imperfectum, duo poteſt habere ca­
pita, tum quia quod paucioribus abſolui po­
teſt, natura plurimis haud perficit: tum quia
id animal ſibiipſi poſſet diſſentire, & aduer­
ſari.
Atque hæ ſunt rationes perſuaſoriæ, de­
monſtratiuæ autem in libris de Arcanis æter­
nitatis adducentur.
At dices: Cancri tamen
ad vtranque partem mouentur: ſed pedes
habent antè reſpicientes, ob id non mouen­
tur in vtranque partem ex principio.
Si
enim haberent principium motus vtrinque,
haberent & vtrinque ſenſus, atque etiam in­
ſtrumenta
motus.
Animalia verò natura diui­
ſa, ſunt dextra ac ſiniſtra, & ſenſus etiam
per partes diſtributi, tum etiam antè retró­
que: & ideò diuiſa viuunt, perfecta autem
parum, quia multo calore indigent.
Signum

huius eſt, quòd Ioannes Leo refert in Ægy­
pto diuidi homines ſupplicij cauſa à carni­
fice, ſuperpoſitáque ſuperiore parte foco,
vbi calx viua ſparſa ſit, ſuperuiuere per quar­
tam horæ partem, agnoſceréque ac reſponſa
dare.
Animal igitur ſenſum vbique retinet,
modò per calorem liceat, atque etiam fun­
ctionem omnem, cui inſtrumentum non pe­
rierit.
Inde ſedari tot controuerſias quorun­
dam nolentium animal ſine capite, aliorum
ſine corde viuere: nam ſine capite non ſen­
tiunt, ſed viuunt: ſine corde ſentiunt, ſed ce­
lerrimè calor deficit atque motus ac vita.
Omne igitur animal ſi diuidatur, modò ſer­
uetur calor, ſeruatur & ſenſus.
Inſecta verò
qui paruo indigent calore, tantiſper viuunt
ac mouentur, & imaginantur imperfectè,
quantiſper vita perſeuerat, ſeu calor vitalis.
Et autem vis imaginandi futurorum, vt ſen­
ſus præſentium.
Dolorem igitur fugiendo
(hoc autem ad futurum tempus pertinet) ſa­
lamandræ partes (vt dictum eſt) in diuerſa
mouentur.
Sed vt ad propoſitum redeam,
circulator ille alium oſtendit ſerpentem,
quem draconem vocabat, priore dimidio
minorem: cruribus duobus, pedes vetuſtas

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index