Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 491 > >|
1nam DF & FN ſunt duplæ MH & & HQ igitur dupla vi motrice opus
eſt;
ſed vires cubi AF ſunt ad vires cubi GI, vt 8. ad 1. partes verò aëris,
quas impellit AF, ſunt ad partes aëris, quas impellit GI, vt 4.ad 1. igitur
ſi partes aëris mouerentur æquali motu cum ipſis cubis, à quibus mo­
uentur;
certè maior moueretur motu velociori; vt autem moueantur par­
tes DF duplò velociore motu, quàm partes MH;
debent vires, quæ mo­
nent DF, eſſe in ratione dupla ad illas, quæ mouent MH, id eſt eo tem­
pore, quo vires vt 8.mouebunt mobile vt 4. motu vt 2. vires vt 1.moue­
bunt mobile vt 1. motu vt 1. licèt enim ſuperficies aëris EF moueatur
deorſum; attamen ab alio aëere inferiore ita repertitur, vt ſurſum verſus
FN repellatur.
Equidem tota ſuperficies aëris DF, cum pluribus partibus conſtet,
non poteſt ſimul tranſire in FN;
quia pars D antequam perueniat ad F
tranſit per medium DF; igitur ſucceſſiuè per mea ad illud ſpatium DF,
quo tempore quieſceret globus AF, quod ridiculum eſt.
Quare fit neceſſariò aliqua circuitio, & partium aëris commixtio,
ſeu conflictus;
ita vt retroeant pulſæ prius & repercuſſæ; non quidem
tramite recto, ſed cum aliqua circuitione;
quod certè facilè concipi po­
teſt, quæ circuitio eò maior eſt, quo latera cuborum ſunt maiora; ita­
que cum hæc ſatis fusè videantur eſſe explicata, ſit.
Theorema 112.
Duo cubi eiuſdem materiæ, & diuerſæ grauitatis æquali motu per ſe deſ­
cendunt;
probatur, quia licèt ſit maior proportio actiuitatis minus ad
ſuam reſiſtentiam, quàm alterius;
illud tamen compenſatur; eóque par­
tes aëris velociùs moueri debeant iuxta rationem laterum, vt patet ex
dictis;
vnde neceſſariò ſequitur motus æqualis in vtroque cubo; igitur
licèt maioris cubi vires habeant maiorem proportionem ad molem,
quæ præcipuum illius motus retardat;
tum tamen aër, qui reſiſtit maiori
cubo debeat amoueri, vt dictum eſt velociore motu quam aër, qui reſi­
ſtit minori, ſitque eadem proportio reſiſtentiæ ratione motus minoris
ad maiorem, quæ eſt ratione molis maioris ad minorem;
certè ratio
compoſita vtriuſquè erit eadem in vtroque cubo;
igitur æquè velociter
vterque deſcendet:
hinc ſatís facilè ſoluitur ratio Galilei, quam multi
parum cauti pro demonſtratione venditarunt, ad aliam verò rationem,
quam ex minuto puluere ducere videtur, etiam facilè reſponderi poteſt;

ideo corpuſcula illa diu fluitare in aëre, tùm quòd minimo ferè tenuis
auræ flatu agitentur;
ſic pulueris nubes medius ventus agit; quis enim
neſcit aëris partes agitari perpetuò;
immò & aquæ inter ſe miſceri; igi­
tur ab agitationis veluti impreſſione fluitant illa corpuſcula, cum mini­
mus ferè impetus extrinſecus illa commouere poſſit;
tùm etiam quòd à
filamentis illis, quibus partes aëris implicantur facilè detineantur; ana­
logiam habes in lapillo, qui ab araneæ tela intercipitur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index