Vitruvius; Philandrier, Guillaume, Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes, 1544

Table of Notes

< >
< >
page |< < (142) of 430 > >|
160142GVL. PHIL. ANNOT. BVS. Subſcudes ſunt tabellæ ligneæ quibus inter ſe
trabes compinguntur, dicitur &
ferrea ſubſcus lib. 10.
cap. 10. ſed pro ea quæ molam ſuſtinet. ET SE-
CVRICLIS.
Nostri id genus ſubſcudis tenones
&
claues vocant, ſcribemus & aliud lib. 10. cap. 15.
CONCALEFACIVNTVR ET PV-
TREFIVNT.
Pro concalefiunt dictum. In hu-
iuſmodi vitiis Vitruuio indulgendum conniuendum est.

Petiit enim à Cæſare, &
his qui ipſius volumina lecturi
erant, vt ſi quid parum ad artis Grammaticæ regulam eſ-
ſet explicatum, ignoſceretur.
Id autem fecit lib. 1. cap. i.
TRAIECTVRÆ MVTILORVM.

Hoc loco ſunt proiecturæ tignorũ.
IN EORVM
FRONTIBVS ANTEPAGMENTA
FIGANTVR.
Improprie vſus est vocabulo an-
tepagmentorum, pro ornamentis quibus tignorum frontes
ſunt operiendæ.
SVPRAQVE EA TYM-
PANVM FASTIGII STRVCTV-
RA SEV DE MATERIA COLLO-
CETVR.
Idest opere cæmentario aut laterculis, id
enim ſtructuræ nomine ſignificatur, vel ligno, quod mate-
riæ ſiue materiei vocabulo ferè intelligitur.
SVPRA
QVE ID FA STIGIVM COLVMEN.

Columen eſt tignum quod ſummum totius culminis faſti-
gium occupat, vt ſupra cap.
2. TEMPLA. Tem-
pla hoc loco ſunt aſſamenta quæ tranſuerſa ſupra cante-
rios ponuntur, ſupra quos collocantur aſſeres, qui viden-
tur eſſe oportere craſſiores quàm latiores, quod eorũ pro-
iecturas, denticulorü referre imaginem dixerit.
Scribat
lib.
3. denticulũ cportere altitudinis ſuæ dimidiam

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index