Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1 Aut in aqua durare, aut altis aetheris oris.
Haud igitur constant divino praedita sensu,
Quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.

Illud item non est, ut possis credere, sedes
Esse deum sanctas in mundi partibus ullis.

Tenvis enim natura deum, longeque remota
Sensibus a nostris animi vix mente videtur.

Quae quoniam manuum tactum suffugit & ictum:
Tactile nihil nobis quod sit, contingere debet.

Tangere enim non quit, quod tangi non licet ipsum.

Quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
Dissimiles debent, tenues de corpore eorum:
Quae tibi posterius largo sermone probabo.

Dicere porro, hominum caussa voluisse parare
Praeclaram mundi naturam, proptereaque
Id laudabile opus divum laudare decere,
Aeternumque putare, atque inmortale futurum;
Nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
Gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
Sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam,
Nec verbis vexare; & ab imo evertere summam;
Cetera de genere hoc adfingere, & addere, Memmi,
Desipere est.
quid enim inmortalibus, atque beatis
Gratia nostra queat largirier emolumenti,
Ut nostra quidquam caussa gerere aggrediantur?

Quidve novi potuit tanto post ante quietos
Inlicere, ut cuperent vitam mutare priorem?

Nam gaudere novis rebus debere videtur,
Cui veteres obsunt: sed, cui nihil accidit aegri,
Tempore in anteacto, cum pulchre degeret aevum;
Quid potuit novitatis amorem accendere tali ?

An credo, in tenebris vita, ac maerore iacebat,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index