Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
< >
page |< < of 316 > >|
1& alias, quas Ariſtoteles ab eiſdem auferendas eſſe voluit,
ita vt verbis tantum diſcrepare viderentur: ſi hi eſſent motus.
& ſi animæ ſolius, & non totius animati corporis eſſent: quin?
non ne ex eo, quod animæ pars, quæ agens intellectus nuncu­
patur, omnia facit: & pars, quæ possibilis intellectus appel­
latur, omnia fit: animam omnia intelligere propterea, eam­
dem eſſe immortalem, colligimus?
quod ſi verum eſt, vt veriſ­
ſimum eſſe norint, qui librum de anima tertium, vel ſemel tan­
tum
, atque cunctanter legerunt, quis non videt Platonem, &
Ariſtotelem, eamdem animæ intelligendi motionem aſcripſiſſe,
& ex eadem, animæ immortalitatem demonſtrauiſſe?
ita vt
nihil, præter verba inter illos interſit.
Hæc obiter: nunc ad
rem noſtram reuertimur.
Cum itaque Diuinus Plato oſten­
dat animam eſſe naturam, & per ſe mobilem, ac ſe per ſe mo
uentem; tum ex his, quæ animæ intrinſecus inſunt: tum ex his,
quæ eidem extrinſecus accidunt: ait animam ſua præſentia præ
ſtare corpori, vt per ſe quodammodo moueatur: & corpus exani
me non verè moueri; ſed illius mutationem quandam tantum eſſe:
quia animatorum proprium eſt, à ſe ipſis poſſe agitari: & alibi.
Omne corpus ait, cui motus extrinſecus accidit, inanime
eſt: cui intus ex ſe ipſo id ineſt, animatum exiſtit: tamquam
hæc animæ natura ſit.
Quod ſi ita eſt, vt non ſit aliud quic­
quam, quod ſe ipſum moueat præter animam, neceſſariò in
genita, & immortalis est anima.
Ex quibus Aristotelis argumentum naſcitur: illud eſt in
hanc formam redactum.
Omne quod à ſe ipſo per ſe propriè mouetur, anima viuit,
vt animalia.
Elementa anima non viuunt, vt animalia.
Ergo elementa à ſe ipſis propriè non mouentur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index