Baif, Lazare de, De re navali commentarius, 1537

List of thumbnails

< >
151
151
152
152
153
153
154
154
155
155
156
156
157
157
158
158
159
159
160
160
< >
page |< < of 166 > >|
1eſt, cum corollis, ut σὺν ſubaudiatur: id eſt, cum ipſis
corollis, Plutarchus αὐτοφόρτους ὁλκάδας dixit: id eſt,
onerarias cum mercibus impoſitis, & cum earum
onere.
Eius uerba ſunt in Aemilij uita: Εἲκοσι μὲν αὐ­
τοφόρτους ὁλκάδας ἐχειρώσατο.
Idem περὶ εὐθυμίας, de Zeno
ne, his uerbis: Ζήνωνι τῷ κιτιεῖ μία ναῦς περιῆν φορτηγός, πυθ
όμενος δὲ ταύτην αὐτόφορτον ἀπολωλέναι συγκλυσθεῖσαν ‘εὖγε,
εἶπεν, ὦ τύχη ποιεῖς, εἰς τὸν τρίβωνα καὶ τὴν στοὰν συνελαύνουσα ἡ­
μᾶς.
id eſt: Zenoni Citieo unica nauis oneraria reli
qua erat, quam cum audiſſet interiſſe demerſam
cum ipſo onere & mercibus: Recte, dixit, at〈que〉 ordi
ne fortuna facis, quae nos ad pallium et porticum Stoi
corum contrudis.
Quòd autem Cęſar uerbo Depreſſit
uſus eſt, Græci κατέδυσε dixerunt, ut uidimus.
Inde
à Marco Tullio, depreſſa claſſis dicta, in ſecundo de
diuinatione: Si enim fatum fuit claſſes populi Ro
mani bello Punico primo, alteram naufragio, alteram
à Pœnis depreſſam interire.
Idem pro Archia poë­
ta: Noſtra ſemper feretur, & prædicabitur Lucio
Lucullo dimicante cum interfectis ducibus depreſ­
ſa hoſtium claſſis, & incredibilis apud Tenedum pu
gna illa naualis.
Noſtra ſunt trophæa, noſtra mo
nimenta, noſtri triumphi.
Deſcendere ad naues di
xit Tullius, cum tamen conſcendere nauem dicamus
eodem autore.
Tullius in quarto Academicarum quæ­
ſtionum
, ad calcem: Nos ad nauiculas noſtras deſcen­
dimus
.
Non quòd dicendum ſit, deſcendere in nauem,
ſed ad littus & locum, in quo ſtabant nauiculæ, ut con
ſcenderent.
quin Conſcendere nauem dicimus: Quid

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index