Clavius, Christoph, Geometria practica

Table of figures

< >
[Figure 281]
[Figure 282]
[Figure 283]
[Figure 284]
[Figure 285]
[Figure 286]
[Figure 287]
[Figure 288]
[Figure 289]
[Figure 290]
[Figure 291]
[Figure 292]
[Figure 293]
[Figure 294]
< >
page |< < (130) of 450 > >|
160130GEOMETR. PRACT.
Porro facilius ex ſcholio problem. 7. altitu dinem A F, eruemus, ſi in G,
bis quadratum accommodetur, vt in eo ſcholio diximus.
Vt ſi in figura eius
ſcholij maior altitudo foret I F, &
minor cognita A H, inueniretur G F, vt ibi
oſtenſum eſt, &
c.
ALTITVDINEM maiorem ex minori incognita, ſi tamen baſis ma-
ioris cerni poſſit, per quadratum venari.
PROBLEMA XXI.
90[Figure 90]
1. In figura problematis 17. lib. 2. addiſcatur altitu-
do A E, vel per problema 6.
vel 7. aut potius per ſcho-
lium problem.
7. ſi C, ſit ſummitas minoris altitudinis
C D.
Deinde quia baſis B, maioris altitudinis ponitur
poſſe videri ex C, inquiratur etiam altitudo minor C D,
per problema 8.
aut 9, vel potius per ſcholiũ probl. 9. ſi
C, fuerit ſummitas minoris altitudinis C D.
Hæc enim
adiecta ad inuentam altitudinem A E, conficiet totam
maiorem altitudinem A B, notam, quæ deſidera-
tur.
ALTITVDINEM minorem ex maiori cognita, licet baſis minoris
cerninon poſſit@, per quadratum ſcrutari.
PROBLEMA XXII.
1. Minor altitudo AB, ex maiore C D, cog-
91[Figure 91] nita proponatur dimetienda.
Intelligatur ducta
recta A E, Horizonti B D, æquidiſtans, vt E D, fiat
minori altitudini AB, æqualis.
Si igitur ex ſummi-
tate C, per problema 8.
vel 9. aut potius per ſcho-
lium problem.
9. exploretur altitudo C E, inſpe-
cto nimirum cacumine A, ac ſi eſſet ſignum ali-
quod in Horizonte A E, ex C, viſum:
atque hæc
altitudo inuenta C E, ex maiore altitudine C D, quę
cognita ponitur, detrahatur, reliqua fiet minor al-
titudo AB, quam in quirimus.
ALTITVDINEM minorem ex maiori incognita, dummodo baſis
minoris appareat, per quadratum elicere.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index